Boris Thenes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Boris Thenes
Res apud Vicidata repertae:
Boris Thenes: imago
Nativitas: 9 Decembris 1897; Derman
Obitus: 13 Martii 1983; Zitomiria
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: Poëta, Interpres, sacerdos

Boris Thenes (Ucrainice Бори́с Тен[1], natus Nicolaus Basilii f. Chomyčevs'kij, Ucrainice Микола Васильович Хомичевський), die 9 Decembris anni 1897 in Derman' gubernii Volhyniensis natus et die 13 Martis anni 1983 Zitomiriae mortuus, fuit poeta, scriptor et interpres Ucrainicus Sovieticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

In familia sacerdotis orthodoxi natus et in seminario Zitomiriae educatus anno 1921 sacerdos Kioviae factus est. Annis 1929—1936 in castris carceraliis Sovieticis fuit, annis 1941—1945 in Germanicis. Post bellum Zitomiriae linguam Latinam docebat litterisque studebat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Homeri Iliadem et Odysseam hexametris, Prometheum Aeschyli, Antigonam Sophoclis Ucrainice vertit necnon Shakesperii Goethii Friderici Schiller Alexandri Puškin Adami Mickiewicz opera.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen sibi cepit a nomine Graeco Danapris fluminis, Βορυσθένης, Borysthenes.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]