Ioachimus Camerarius senior
Obitus: 17 Aprilis 1574; Lipsia
Patria: Germania
Officium
Patronus: Universitas Eberhardina Carolina, Alma Mater Lipsiensis, Universitas Leucorea
Consociatio
Vide etiam paginam discretivam: Camerarius (discretiva)

Ioachimus Camerarius[1] (1500–1574, "senior" seu "Papebergensis" nuncupatus ut a filio homonymo distinguetur) multa de rebus antiquis scripsit lateque de his rebus in Germania docuit. Discipulus fuit scholastici Philippi Melanchthon cum Hieronymo Wolfio, cuius magister quoque fuit post Melanchthon. Nuremburgi, Tubingae, Lipsiae docebat multos annos, magister notus. Et alma mater sua fuit Universitas Hierana. Melior scholasticus fertur fuisse quam Melanchthon ipse.[2] Et scriptor et redactor quoque fuit notus, qui duo carmina Iliadis et alia permulta opera Graeca latine vertit (nec nulla opera Latina vertit graece[3]), qui epistulas innumerales ad familiares suos scripsit, qui librum Ptolemaei cui titulus Tetrabiblos tam accurate diligenterque edidit ut etiam nunc haec editio utilis scholasticis sit.[2] Quae opera eius adhuc exstant omnia conservata sunt apud Bibliothecam Publicam Bavariae.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Vita Camerarii a Melchiore Adam composita