Ioannes Iacobus Bodmer

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Iacobus Bodmer
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Iacobus Bodmer: imago
Ioannes Iacobus Bodmer: imago
Nativitas: 19 Iulii 1698; Greifensee
Obitus: 2 Ianuarii 1783, 1783; Schönenberg
Patria: Germania, Helvetia

Ioannes Iacobus Bodmer (natus in Greifensee iuxta Turicum die 19 Iulii 1698; mortuus in villa Schönenberg iuxta Turicum die 2 Ianuarii 1783) fuit philologus Helveticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Praedicatoris filius theologiae studere coepit antequam Bergomi arti mercatoriae sese dedicaret. Reversus Turicum anno 1719 professor historiae Helveticae creatus est. Anno 1735 membrum factus est in parlamento regionali. Una cum dominis Breitinger, Zellweger, Zollikofer et Henrico Meister condidit anno 1721 periodicum morale "Diskurse der Male" quo folia "Spectatoris" (quae ediderat Iosephus Addison Londinii) imitari volebant.

Studiis aestheticis de Miltono confectis atque conversione Paradisi amissi creata anno 1732 multas novas notiones in litteras Theodiscas transportavit. In studiis de arte eum valde adiuvit philologus Ioannes Iacobus Breitinger. In talibus rebus mentio fiat de his opusculis: »Von dem Einfluß und Gebrauche der Einbildungskraft zur Ausbesserung des Geschmacks« (Francofurti et Lipsiae 1727), »Von dem Wunderbaren in der Poesie« (Turici 1740) et »Kritischen Betrachtungen über die poetischen Gemälde der Dichter« (Turici 1741) - meritum horum operum est indagatio profunda phantasiae poeticae. Inde Bodmer et Breitinger querelam acrem multos per annos (ex anno 1741) habebant cum Ioanne Christophoro Gottsched tunc arbiter elegantiarum in litteris Theodiscis.

Fredericum Klopstock anno 1748 non solum cordialiter accepit sed etiam superexultans laudavit propter opus eius magnum praetitulatum Der Messias. Tum Bodmer ipse quoque carmina pangere incohatus est; aestate anni 1750 relatio cum Klopstock paululum obumbrata est, quod enthusiasmum pro eius versibus sacris tamen minuere haud potuit.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Eius carmina »Noah« (Francofurti et Lipsiae 1750), »Jakob und Joseph« (1751) et »Sündflut« (1755) opus magnum Klopstock minime aequare quiverunt. Dramata »Marcus Brutus« (1768), »Wilhelm Tell« (1775) etc. ingenio omni egebant. Bodmer criticus genus criticandi sat polemicum sibi elegit. Tonum implacabilem magis magisque utebatur, cum emolumenta nova non iam intellexit. Homo aetate 80 annorum conversionem Iliadis et Odysseae edidit, postea Argonauticon. Merebat utique in scriptis criticis exarandis - inter quae »Kritischen Briefe« (Turici 1746) et »Neue Kritische Briefe« (Turici 1749) eminent - et in poematibus vetustis edendis: »Proben der alten schwäbischen Poesie des 13. Jahrhunderts« (Turici 1748), »Fabeln aus den Zeiten der Minnesinger« (Turici 1757), »Kriemhildens Rache« (pars altera Carmen Nibelungorum|Carminis Nibelungorum), »Die Klage« (Turici 1757), »Sammlung von Minnesingern« (Turici 1758).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Iacobum Bodmer spectant.