Rima (poësis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Rima

Rima (vox mediaevalis[1]) est "extremorum verborum similis sonitus",[2] sive proprietas poësis plurium sermonum antiqui nostrique temporis, similitudo phonematum, saepe in extremis versibus. Similis est homoeoteleuto, quod verbum eodem significat Graece. Etiam rhythmus appellari potest, sed hoc vocabulum ex antiquitate numerum vel tempus iteratum in musica poëticaque significare solet. De duabus significationibus Iohannes Iacobus Hofmannus scribit, "Sed Rhythmum malè vocamus in nostra Poësi syllabarum ad finem cuiusque versus in eundem sonum recidientium, καταλέψιν".[3]

In lingua Latina, quamquam singula exempla similia reperiri possunt (de quo confer homoeoteleuton), non erat proprietas poësis classici; tantum in scriptis Medii Aevi apparuit. Exemplum notissimum est sequentia liturgica Dies irae (similis sonitús litteris Italicis indicantur):

Dies irae dies illa,
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibylla[4]
Quantus tremor est futurus,
Quando iudex est venturus,
Cuncta stricte discussurus! ...

Definitiones similis sonitus poëtici per linguas variant. In lingua Anglica, rhyme normalis creatur eodem sonitu vocalis finalis accentuatae et omnium sonorum sequentium, e.g. in carmine claro Edgari Allan Poe, quod similes sonitús et externos (in extremo versu) et internos (intra versum) habet:

Once upon a midnight dreary, while I pondered, weak and weary, (sonitus A, /ˈC ɪəri/, ubi C indicat quamlibet consonantem)
Over many a quaint and curious volume of forgotten lore— (sonitus B, /ˈC ɔər/)
While I nodded, nearly napping, suddenly there came a tapping, (sonitus C, /ˈC æpɪŋ/)
As of some one gently rapping, rapping at my chamber door. (C)
"'Tis some visiter," I muttered, "tapping at my chamber door— (C, B)
Only this and nothing more." (B)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "rima".
  2. Cassell's Latin Dictionary, s.v. "rhyme".
  3. Hofmannus, Lexicon universale, t. 4, p. 65, s.v. "rhythmus".
  4. in Latinitate posteriori y eundem sonum habet atque i.