Godefridus Augustus Bürger

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Godefridus Augustus Bürger
Res apud Vicidata repertae:
Godefridus Augustus Bürger: imago
Godefridus Augustus Bürger: subscriptio
Nativitas: 31 Decembris 1747; Molmerswende
Obitus: 8 Iunii 1794; Gottinga
Patria: Germania

Officium

Munus: Interpres, poëta, professor, diurnarius, scriptor, auctor
Patronus: Universitas Regia Georgia Augusta

Memoria

Sepultura: Gottinga

Godefridus Augustus vulgo Gottfried August Bürger (die 31 Decembris anno 1747 in Mansfeld-Molmerswende natus et die 8 Iunii anno 1794 Gottingae mortuus, fuit poeta et interpres Germanus. Generis conchati primo non alienus, postea ballatas famosas composuit, quarum Lenore notissima est. Xenophontem Ephesium Theodisce interpretans et Iliadem Homeri tam iambis quinque pedibus quam hexametris ante Vossium convertere temptabat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Antrum super Vallem Helletal, ubi poeta saepe versabatur

Filius parochus scholam urbanam Ascariensem annis inter 1759 et 1760 frequentavit antequam in Paedagogio Hallensi (usque annum 1763) discipulus esset. Avo volente theologiae Salinis Saxonicis studere coepit sed Christianus Adolphus Klotz ei persuasit de studiorum pulchriorum gloria. Studiis denique terminatis - Bürger tempus intemperantia terere et studia interrumpere solitus erat - anno 1772 Altengleichen in (hodierno) Circulo Gottingae administrator factus est Boie editore disponte. Cum poetis iuvenibus Gottingensibus (inter quos e.g. Ludovicus Hölty, Ioannes Henricus Voß, Gottlob Theodoricus Miller, Carolus Fredericus Cramer, graviones de Stolberg) consuetudines habuit; autumno 1774 Leonardi de Neideck iuristae natam in matrimonium duxit cum qua mox ad Wölmershausen commigravit. Mox autem amore Augustae, sororis uxoris, captus est, quam in carminibus sub nomine Molly cantavit. Augusta adorata post 1777 patre mortuo paulum temporis in eadam habitatione versabatur. Conscientia Godefridi aerumnis amatoriis pecuniariisque turbata est; fraudis accusatus et crimine solutus munus administratorium sponte sua deseruit. Cum uxor anno 1784 animam efflavisset Gottingam iit qua praelectiones privatas de aestheticis et artibus Germanicis habuit; mense Iunio 1785 nuptiae cum Molly factae sunt. Quae mulier iam septem menses post mortua est, quo Godefridus in desperationem et poeticam inertiam impulsus est.

Alma Mater, quando anniversarium L de fundatione celebravit, eum doctorem in philosophia declaravitveniam docendi exterordinariam (sine salario) concedens. Voluntas felicitatis domesticae adipiscendae fecit, ut matrimonium tertium fieret. Cui omen infaustum verisimiliter ab initio impendebant et post querelas multas mense Martio 1792 divortium cum "puella Suebica" fecit. Godefridus habuti filias duas et filios duoas; anno 1895 Gottingenses ei monumentum erexerunt. Bürger forma minuta, facie magna et naso audaci fuit, cuius oculi belli ingenium poetae magnum prodebant. In congressibus minus comis et sociabilis fuit atque cordi bono animi fortitudo afuisse fertur.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Gelliehausen: domus ubi exaratum est carmen epicolyricum illustre Lenore

Ingenium eius poeticum traditiones imitans lente efflorescebat amico Boie severe observante. Sensuum calor, internorum soni captantes, mollities expressionum fortis, magna generum varietas posuerunt eum in Parnasso Theodisco. Fridericus Schiller autem criticavit absentiam notionis idealis amoris pulchritudinisque. Praeter carmina lyrica placebant valde carmina popularia narrativa. Creatio eius rationis prima ad instar Ioannis Gulielmi Gleim per ridiculum detorquet. Bürger carminis epicolyrici popularis culmen invenit, cum se praecipitavisset in collectiones cantuales Thomae Percy, in commentationes Ioannes G. Herder et in prima opera Goethianis iuvenis. In periodico »Musenalmanach« anno 1774 carmen epicolyricum eius notissimum vulgatum est, cui titulus »Lenore«. Id Gualterus Scott in Anglicum convertit. Operum popularitatem esse perfectionis sigillum dixit anno 1776 in tractatione »Aus Daniel Wunderlichs Buch«.

Anno 1778 pro Leopoldo Frederico Goeckingk acta »Göttinger Musenalmanachs« moderabatur et primam anthologiam poeticam »Gedichte« eddidit. Interpretationes (Iliados in iambis; Macbeth) ob metricos errores minus bonae sunt. Opera omnium primo edita sunta nnis inter 1796 et 1798 a domnino Reinhard. Liber definitivus aestheticus »Lehrbuch des deutschen Stils« (1826) in praelectionibus Gottingensibus radices habet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Herbert Günther: Vermutungen über ein argloses Leben, Mit einem Protokoll von Gottfried August Bürger 1781, Arena Verlag, Herbipoli 1982, ISBN 3-401-03924-5
  • Günter Häntzschel: Gottfried August Bürger. Monaci 1988
  • Hermann Hettner:  "Bürger, Gottfried August", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 3 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1876), p. 595–600.
  • Ulrich Joost (ed.): Mein scharmantes Geldmännchen. Gottfried August Bürgers Briefwechsel mit seinem Verleger Dieterich. Gottingae 1988.
  • Hermann Kinder: Bürgers Liebe. Francofurti 1981
  • Helmut Scherer: Gottfried August Bürger. Eine Biographie. Berolini 1995
  • Kurt Schreinert: Bürger, Gottfried August. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 2, Duncker & Humblot, Berlin 1955, S. 744–746 (Digitalisat).
  • Walter Schübler: Bürger, Gottfried August. Biographie. Verlag Traugott Bautz, Nordhusiae 2012.
  • Bernhard Wiebel: Münchhausens Zopf und die Dialektik der Aufklärung. In: Donnert, Erich (Hrsg.): Europa in der Frühen Neuzeit. Vindobonae/Coloniae Agrippinae/Vimariae 1997. Böhlau Verlag. Band 3, p. 779–801 (Textus interretialis: Münchhausen-Bibliothek (PDF))
  • Klaus Damert: Rufmord klassisch. Gottfried August Bürger – Volksdichter und radikaler Demokrat. MV-Wissenschaft, Monasterii 2012.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad G. Augustum Bürger spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica