Scamander

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Achilles inter Scamandrum et Simoentem. Pictura Lupariensis palatii (1819).

Scamander (Graece Σκάμανδρος, hodie Karamanderes) est rivus antiquus Troadis in Asia Minore. Ita quidem ab hominibus appellabatur, dei vero secundum Homerum eum Xanthum vocabant[1]. Ut pleraque flumina antiqua non tantum aqua fluente constabat sed etiam numine divino. Ita carmine vicesimo primo Iliadis[2], qui locus recentius additus esse videtur quia reverentiam erga deos non servabat, Scamander superbis Achillis verbis[3] commotior ac simul indignans quod immitissimam caedem Troianorum faceret Peleidam occidere voluit. Et iam ingenti fluctu eum submersurus erat cum Hera, heroi timens, filium Hephaestum in eum immisit qui aquam igni impugnaret. Mox cum effervesceret aqua fluminis deus ut sibi parceretur precari coepit. Troianis in posterum opem laturum mox iuratus negat.

Fuit et alia fabulaː si equi Thracum regis, Rhesi nomine, Xanthi aquam bibissent ex fatorum decretis Troiam captum non iri[4]. Quomodo Diomedes illis equis potitus sit, his verbis Vergilius indicabatː

 Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno       
Tydides multa vastabat caede cruentus,
ardentisque avertit equos in castra, prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.[5]
Troadis figura.

Secundum Hesiodum poetam[6] flumina ut Oceanidae ad progeniem dei Oceani et eius uxoris Tethyis pertinent. Quibus Scamander ortus e nympha Idaea Teucrum, primum Troadis regem, genuit[7]. At homerus Xanthum Iovis filium esse dicebat[8]Troiani deo tauros immolabant et vivos equos in fluctus iaciebant[9]. Scamander frater Simoentis, alterius Troadis fluminis, erat cuius auxilium adversus Achillem in Iliade flagitabat.

Rivus ipse, centum chilometra longus, e monte Ida in mare Aegaeum fluit[10]. Homerus duos fontes norat, alterum tepidum, alterum frigidum[11].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias XX.74.
  2. XXI.203-383.
  3. Ilias XXI.122-135 et 184-199.
  4. Servius ad Aen., 1, 469 : abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset
  5. Aeneis I.469-474
  6. Theogonia 345.
  7. Apollodori bibliotheca III.12.1-2.
  8. Ilias XXIV.693ː Ξάνθου δινήεντος, ὃν ἀθάνατος τέκετο Ζεύς.
  9. Ilias XXI.131-2.
  10. Plinius, Naturalis historia V.124.
  11. Ilias XXII.145-156.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]