Antilochus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antilochus pictus in amphora in museo Lupariensi conservata
Ἀντίλοχ' οὔ τις σεῖο νεώτερος ἄλλος Ἀχαιῶν,
οὔτε ποσὶν θάσσων οὔτ' ἄλκιμος ὡς σὺ μάχεσθαι·
– (Menelaus Antilocho): "Antilochus nemo te iunior est alius Achivorum
nec pedibus velocior nec robustus sicut tu ad pugnandum"
, Homerus; Ilias, liber XV, versus 569-570. Versio latina ex editione Firmin-Didot

Antilochus (Graece Ἀντίλοχος) persona Iliadis Homeri est, Nestoris ex Anaxibia filius maior natu qui, cum ad Troiam fortiter pugnavisset, ab Hectore (aut a Memnone Aurorae filio) interfectus est. Incolae Sigei promontorii eodem in tumulo ossa Achillis, Patrocli Antilochique[1] collegerunt[2].

Antilochus asteroidi nomen dedit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Onomasticon poëticum, Gerhardi Dorn Seiffen, 1808 [2]
  • Onomasticon propriorum nominum, Conradi Gesner, [3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. qui mortui etiam ab Ovidio iunguntur: "sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum,/Antilochus nostri causa timoris erat / sive Menoetiaden (i.e. Patroclus, filius Menetii) falsis cecidisse sub armis, / flebam successu posse carere dolos". (Heroides, I, Penelope Ulixi)
  2. "In hac tibi iacent ossa, splendide Achille (...) separatim vero Antilochi quem maxime honorabas omnium aliorum sociorum" Odyssea, XXIV, 75 et seq. [1]

Nexus interni

stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!