Ioannes Martynov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Martynov
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Martynov: imago
Nativitas: 1771; Gubernium Poltavense
Obitus: 20 Octobris 1833; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Linguista, Scriptor, botanista

Vide etiam paginam discretivam: Martynov

Ioannes Ioannis f. Martynov (Russice Иван Иванович Мартынов, anno 1771 in Perevoločna[en] gubernii Poltavensis natus et die 20 Octobris Calendario Iuliano, i.e. 1 Novembris Gregoriano anni 1833 Petropoli mortuus) fuit philologus, interpres, et botanista Russicus. In familia sacerdotis Orthodoxi natus seminariis Poltavae et Petropoli educatus litteras docebat, postea periodica litteraria edebat, ubi non solum opera sua, sed etiam versiones auctorum Francogallicum (Russavii, Castribrientii, Fontanae, necnon opera Russica (Gabrielis Deržavin, Nicolai Lvov[ru], Alexandri Radiščev) edebat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Lexicon Technobotanicum Latinum et Rossicum[1] composuit, ubi taxonum sex nomina primus dedit. Primam in Russia seriem editoriam auctorum Graecorum fecit, cum ipse 26 volumina cum versione Russica ederet[2]. Aesopum Callimachum Sophoclem Homerum[3] Herodotum Longinum[4] Pindarum Anacreontem hoc modo vertit et edidit. Poetarum versio oratione soluta facta est.



Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Техно-ботанический словарь на латинском и русском языках, составленный Иваном Мартыновым. Petropoli 1820.
  2. "Греческие классики", Petropoli 1823—1829, vol. 1—26.
  3. Iliadem in voluminibus 7—10 et Odysseam 11—17.
  4. Si auctorem De sublimi sic nominemus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Ioannem Martynov apud Vicispecies.