Rhesus (rex Thracum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diomedes et Ulixes Rhesi equos abducuntːː vas in Apulia circa 360 a.C.n. pictum.

In Iliade Rhesus, Eionaei filius, est rex Thracum qui ultimo anno belli Troiani Priamo auxilio venit. At ipsa nocte qua advenit a captivo proditus est et a Diomede in somno occisus et eius splendidi equi ab Ulixe rapti sunt. Tragoedia Euripidi olim attributa et Rhesos inscripta ex illa fabula ducta est[1].

In fabulis posterioribus nobiliorem genealogiam accepit ut qui filius fluminis Strymonis et unius e Musis habebatur. Fuerunt etiam qui narrarent si equi Rhesi Xanthi aquam bibissent ex fatorum decretis Troiam captum non iri[2]. Haec sunt Vergilii verbaː

 Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno       
Tydides multa vastabat caede cruentus,
ardentisque avertit equos in castra, prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Henri Grégoire, "L'Authenticité du «Rhésus» d'Euripide", L'Antiquité Classique, 1933ː 91-133
  2. Servius ad Aen., 1, 469 : abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset
  3. Aeneis I.469-474

Fontes[recensere | fontem recensere]

Crater "Rhesus" dictus quia narrationem Homericam illustrat.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]