Latinitas nondum censa

Lingua Bhojpuri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Bhojpuri
IPA: [ ˈbʰod͡ʒpuɾi ]
Taxinomia:
Locutores: 38 546 000[1]
Sigla: 1 bh, 2 bho, 3 bho
Status publicus
Officialis
Privata India, Nepalia
Litterae: Traditio Bhojpuri
Scriptura: Devanagari et olim Kaithi
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Bhojpuri (Bhojapurī, Sono ˈbʰod͡ʒpuɾi info) ad Linguas Indicas e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae pertinet et inter dialectos linguarum Hindi vel Bihārī saepe numeratur. In India et Nepalia adhibetur in valle Gangetica media ad meridionalem partem septentrionalemque urbis Varanasi. Nomen habet ab urbe ruinosa Bhojpur, caput olim principatus potentissimae ab Akbar Magno debellatae et sub imperio Britannico anno 1857 deletae.

Pauciora verba in linguam Bhojpuri a Sanscrita mutuata sunt; multo plura a Bengalica et Hindi, quia omnis regio sermone Bhojpuri utens olim metropolium Dellii et Colcatae imperium agnovit. Lingua olim in scriptura Kaithi necnon abecedario Arabo-Persico conscripta est, hodie autem in scriptura Devanagari.

Litteratura linguae Bhojpuri minime culta est; ergo poëta Kabir, qui hanc regionem saeculo XV habitabat et se Banārasībolī (sc. "dialecto urbis Varanasi") scribere praetendit, re vera potius varietate Braj Bhasa usus est. Qui a magistris scholarum docti sunt linguis aut Sanscrita aut Braj Bhasa vel Khari Boli (varietatibus linguae Hindi) uti solebant. Etiam hodie populus huius regionis "Hindi" se loqui asseverat et in lingua Hindi scribere solet. Sed diaria Bhojpuri divulgantur et in India et in Nepalia. Ludi scaenici in hac lingua componuntur nonnulli (quales scripsit Rahul Sankrityayan et titulis Tin natak et Panc natak anno 1942 edidit) mythistoriaeque paucae (inter quas opera Viveki Rai, Amangalhari [1998], Guru-grih gayau padhan raghurai [1992] et Ke kahala cunarī rangā la [1968] enumerantur); carmina popularia exstant permulta, quorum florilegium anno 2009 edita est.[2] Pelliculae hodie sermone Bhojpuri utuntur, canalesque duae televisuales, scilicet Mahuaa TV et Hamar TV.

Dialecti recognoscuntur Bhojpuri septentrionalis (sive Gorakhpuri, Sarawaria, Basti), Bhojpuri occidentalis (seu Purbi, Benarsi), Bhojpuri meridionalis (seu Kharwari), Madhesi, Domra, Musahari, et Bhojpuri Tharu; haec a populo Tharu adhibetur, Nepaliae habitante.[3] Sermo Sadri, a nonnullis sub nominibus Nagpuri et Sadani recognita, olim inter dialectos Bhojpuri recensus est. Eadem fere lingua (sed saepe a locutoribus ipsis "Hindi" seu "Hindustani" nuncupata) hodie in multis civitatibus auditur, ibi ab operariis Indis praecipue saeculo XIX emigratis advecta; qui e regionibus variis Indiae orti dialectis multis olim utebantur, gradatimque in novos sermones, linguae Bhojpuri satis similes, commiscebantur. Hodie enim recognoscuntur linguae Bhojpuri Mauritiana, Bhojpuri Africana Australis, Sarnami seu Bhojpuri Surinamiae, Bhojpuri Guianensis et Bhojpuri insulae Trinitatis.[4] Lingua Hindi Vitiana (Anglice Fiji Hindi vel Fijian Hindustani) minus e lingua Bhojpuri, potius ex Avadhi oritur.

Scriptura Kaithi olim ad imprimendum adhibita
Scriptura Kaithi olim ad scribendum adhibita

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnologue (anno fere 2007)
  2. Dharmvir Singh (2009)
  3. Ethnologue
  4. Dalby (2004) pp. 90-91.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Bhojpuri" in Andrew Dalby, Dictionary of Languages (ed. recensa: Londinii: Bloomsbury, 2004. ISBN 0747576831) pp. 90-91
  • Dharmvir Singh, Bhojpuri-lok sahitya: lok giton ki samajik sanskritik sandarbh evam prishthbhumi. Varanasi: Chaukhamba Sanskrit Bhavan, 2009
  • U. N. Tiwari, The Origin and Development of Bhojpuri. Colcata: Asiatic Society, 1970