Historia Guianae

E Vicipaedia
Tabula geographica circa annum 1649 facta regionem Guianensem depingit, terris ab Hispania vindicatis rubris (ad occidentem), Guiana Nederlandica flava, terris Portugallicis rubris ad meridiorientem sitis. Lacus Parima, corpus aquae mythicus, etiam videtur.

Historia Guianae anno 1499 coepisse dicitur, cum prima expeditio Alonzi de Ojeda, in quam Ioannes de la Cosa, cartographus Hispanicus, et Americus Vespuccius, navigator Italicus, intererant, ab Hispania ad oram Americae Australis prope fluvios Essequebiae et Orinocum perveniret.

Tabulae Guianae Nederlandicae, 16671814.
Tabula Guianae Britannicae.
Tabula Grandis Columbiae (1819), finibus fluvii Essequebiae non exclusis.

Historia Guianae ab hominibus e multis gregibus nationalibus et ethnicis, atque a rationibus colonicis gubernationum Hispanicae, Francicae, Nederlandicae, Britannicaeque figurata est. Rebelliones servorum Africanorum annis 1763 et 1823 tempora maximi momenti erant. Africani in servitudinem redacti ad Guianam missi sunt servi; Indi autem Orientales servi indenturati? pervenerunt. Maior proprietas recentis historiae civitatis est certamen pro libertate civica et contra vincula colonica. Guiana rem populi a Britanniarum Regno in libertatem die 26 Maii anni 1966 prospere vindicavit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]