Via Iulia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fons Mascheronis (1626)
Arcus in via Giulia

Via Iulia, sive sermone vulgari Via Giulia, est via quam Papa Iulius II anno 1508° in media Roma vetere construendam curavit.

It recta via per unum chiliometrum a cauro in directionem euronoti inter Tiberim et plateam Victoris Emmanuelis.

Multa palatia multaeque ecclesiae hanc celebrem viam praetexunt, ut ecclesia Sancti Iohannis Baptistae Florentinorum (a famosis architectis Carolo Maderno Borrominoque creata quorum sepulchreta insunt), palatium gentis Sacchetti, ecclesia Spiritus Sancti Neapolitanorum, palatium Riccium (in quo vixit Marius Praz), palatium gentis Falconierorum quod Borrominus restauravit.

Arcus curvatus eminet viae ad maenianum palatii Farnesii haud procul a fonte Mascheronis.

Index bibliographicus[recensere | fontem recensere]

  • Ludovicus Spezzaferro et Manfredus Tafuri, Via Giulia : una utopia urbanistica del 500, Staderini, 1973

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad viam Iuliam spectant.


Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!