Eberhardus Wildermuth

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eberhardus Wildermuth (ordo superior, ultimus a dextra) in castris captivorum belli Britannicis mense Novembri 1944

Eberhardus (Eberhard) Wildermuth (natus 23 Octobris 1890 Stutgardiae, mortuus 9 Martii 1952 Tubingae) vir publicus Germaniae et sodalis FDP fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avia Ottilia Wildermuth sua aetate scriptrix nota fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Wildermuth anno 1909 maturitatem Stuttgardiae adeptus miles factus est. Annis 1909-1914 Tubingae, Lipsiae Berolinique rebus publicis atque iurisprudentiae studebat. Annis 1914-1918 miles conscriptus primo bello mundano interfuit, saepeque sauciatus est. Annis 1919-1921 praepositus cohortis studiosorum erat, quae contra hostes rei publicae novae certabat. Anno 1921 secundam probationem iurisprudentiae accepit. Tum minister publicus urbis Stuttgardiae, ab anno 1925 Officii Operarii Imperii Berolini erat, deinde in argentaria soli postremo in Administerio Imperii Laboris laboravit. secundo bello mundano coepto Wildermuth legatus militum iterum factus est. Variis in locis ut in Serbia, Italia, Francia certavit et tribunus militum promotus est. 12 Septembris 1944 a Britannis captus et in Britanniam latus est. Ad 3 Iulii 1946 captivus belli mansit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Wildermuth anno 1918 legatus consilii militum fuit, anno 1919 sodalis Factione Theodiscae Democraticae factus est. In patriam post secundum bellum orbis mundanum reversus Wildermuth ad Reinholdo Maier, quem a tempore studii noverat, et suam Factionem Democraticam Popularem (DVP) accessit. Quae factio postea pars FDP fiebat. Anno 1947 legatus senatus terrae Virtembergiae-Zolneri (ad annum 1950) et praeses suae factionis in hoc terra electus est. Annis 1947 - 1949 hic etiam administer oeconomiae fuit. Tum legatus Diaetae Foederalis Germaniae electus et 20 Septembris Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hunc honorem ad mortuum administrabat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]