Fridericus Neumayer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fridericus (Theod.: Fritz) Neumayer (natus 29 Iulii 1884 Caesareae Lutrae, mortuus 12 Aprilis 1973 Monachii) vir publicus Germaniae et sodalis FDP, postea Factionis Liberae Popularis et deinde Factionis Theodiscae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Proavus notarius, avus paterque Caesareae Lutrae causidici et legati camerae deputatorum Bavariae fuerunt. Patruus maior eius Georgius de Neumayer Hamburgi Institutum ad Antarcticam explorandam condidit. Ipse maritus erat atque tres liberos habuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Neumayer, postquam maturitatem adeptus est, primo medicinae, deinde Herbipolis, Berolini, Lipsiae, Argentoratique iurisprudentiae studebat. Anno 1910 secundam probationem accepit, ab anno 1911 in urbe patria causidicus laboravit. Post cursum honorum relictum Neumayer rector fabricae machinarum sutoriarum Pfaff fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Neumayer sodalis FDP factus est et annis 1946 - 1951 legatus senatus terrae Rhenaniae-Palatinati erat. 9 Iulii 1947 - 9 Aprilis 1948 Neumayer administer oeconomiae et commeatus huius terrae fuit. Ante et post hoc tempus praeses legatorum FDP in senatus terrae erat. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 19 Iulii 1952 Administer Foederalis Commeatus in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. 20 Octobris 1953 - post electionem novam Dietae Foederalis - Administer Foederalis Iustitiae factus est. 23 Februarii 1956 cuna cum aliis legatis FDP factionem reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condidit. FVP Martio anni 1957 se cum Factione Theodisca (DP) consociavit. Iam 16 Octobris 1956 Neumayer ab Adenauer cancellario dimissus erat, quod senior officio suo esset, quamquam Adenauer ipse VIII annos ante Neumayer natus erat. Anno 1957 Neumayer Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]