Robertus Tillmanns

E Vicipaedia
Wikidata Robertus Tillmanns
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Tillmanns: imago
Robertus Tillmanns: imago
Nativitas: 5 Aprilis 1896; Barmensis civitas
Obitus: 12 Novembris 1955; Berolinum
Patria: Germania

Robertus (Theod.: Robert) Tillmanns (natus 5 Aprilis 1896 Barmensis civitatis, mortuus 12 Novembris 1955 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Pater eius typographiae director fuit. Ipse gymnasium frequentabat atque anno 1914 maturitatem adeptus est. Paulo post miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Tum annis 1919 - 1921 Tubingae rebus publicis studebat et 1921 etiam doctor rerum politicarum promotus est. Tum ad annum 1930 Opus Theodiscum Studiosorum rexit. Deinde minister publicus in administerio Borussiae culturae factus est. Anno 1933 propter consilia sua a Nazistis dimissus est. Annis dictaturae Nazistarum in administratione metallarum Germaniae Mediae laboravit. Annis 1945 - 1949 pro opere auxilii ecclesiae evangelicae egit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1925 uxorem duxit atque ex ea tres filias habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 cum Iacobo Kaiser, Ernesto Lemmer aliisque factionem CDU in Zona Unione Sovietica occupata fuit. Anno 1946/1947 legatus senatus terrae Saxoniae erat. Anno 1949 praeses vicarius factionis suae Berolini et legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1950 inter rectores totius CDU et anno 1952 praeses CDU Berolini factus est. 20 Octobris 1953 Tillmanns Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Anno 1955 denique praeses vicarius totius CDU electus est. 12 Novembris eius anni in officio mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)