Consilium Parlamentaricum Germaniae (1948)
Consilium Parlamentaricum conventus legatorum terrarum foederalium Zonarum Americanae, Britannicae atque Francicae Germaniae erat. De constitutione Germanica nova disputavit.
Electio et legati [recensere]
Consilium Parlamentaricum secundum numerum incolarum in terris Germaniae occidentalis electum est et primum 1 Septembris 1948 Bonnae convenit. Haec urbs minor decreta est, cum intellegeretur novam rem publicam provisoriam fore, dum Berolinum propter divisionem caput Germaniae esse non potuit. Praeterea in vicinitate patrii vici Conradi Adenauer praesidis CDU fuit. Hi homines legati electi sunt et quasi patres novae rei publicae fuerunt:
- Conradus Adenauer (CDU, praeses consilii)
- Ioannes Henricus Bauer (SPD)
- Maximilianus Becker (FDP)
- Ludovicus Bergsträsser (SPD)
- Paulus Binder (CDU)
- Adolphus Blomeyer (CDU)
- Henricus de Brentano (CDU)
- Ioannes Brockmann (Centrum)
- Paulus de Chapeaurouge (CDU)
- Thomas Dehler (FDP)
- Georgius Diederichs (SPD)
- Adolphus Ehlers (SPD)
- Hermannus Fecht (CDU)
- Albertus Finck (CDU)
- Andreas Gayk (SPD)
- Otto Henricus Greve (SPD)
- Rudolphus Ernestus Heiland (SPD)
- Gulielmus Heile (Factio Theodisca)
- Hubertus Hermans (CDU)
- Theodorus Heuss (FDP)
- Antonius Hilbert (CDU)
- Fridericus Hoch (SPD)
- Hermannus Höpker-Aschoff (FDP)
- Wernerus Hofmeister (CDU)
- Iacobus Kaiser (CDU)
- Rudolphus Katz (SPD)
- Theophilus Kaufmann (CDU)
- Iosephus Ferdinandus Kleindinst (CSU)
- Gerhardus Kroll (CSU)
- Adolphus Kühn (CDU)
- Gulielmus Laforet (CSU)
- Robertus Lehr (CDU)
- Lambertus Lensing (CDU)
- Paulus Löbe (SPD)
- Fridericus Löwenthal (SPD)
- Fridericus Maier (SPD)
- Hermannus de Mangoldt (CDU)
- Carolus Sigmundus Mayr (CSU)
- Gualterus Menzel (SPD)
- Willibaldus Mücke (SPD)
- Friderica Nadig (SPD)
- Ericus Ollenhauer (SPD)
- Hugo Paul (KPD)
- Antonius Pfeiffer (CSU)
- Ioannes Reif (FDP)
- Maximilianus Reimann (KPD)
- Henricus Renner (KPD)
- Ernestus Reuter (SPD)
- Henricus Rönneburg (CDU)
- Albertus Roßhaupter (SPD)
- Hermannus Runge (SPD)
- Hermannus Schäfer (FDP)
- Caspar Gottfridus Schlör (CSU)
- Carolus Schmid (SPD)
- Adolphus Schönfelder (SPD)
- Iosephus Schrage (CDU)
- Carolus Schröter (CDU)
- Iosephus Schwalber (CSU)
- Ioannes-Christopherus Seebohm (Factio Theodisca)
- Caspar Seibold (CSU)
- Iosephus Seifried (SPD)
- Elisabetha Selbert (SPD)
- Ioannes Stock (SPD)
- Franciscus Iosephus Strauß (CSU)
- Adolphus Süsterhenn (CDU)
- Otto Suhr (SPD)
- Fridericus Gulielmus Wagner (SPD)
- Felix Walter (CDU)
- Helena Weber (CDU)
- Helena Wessel (Centrum)
- Ernestus Wirmer (CDU)
- Fridericus Wolf (SPD)
- Ioannes Wunderlich (SPD)
- Gustavus Zimmermann (SPD)
- Georgius Augustus Zinn (SPD)
Prima Sessio a Christiano Stock (SPD) praeside ministrorum Hassiae convocata est, orationem inaugurationis Carolus Arnold (CDU) habuit, praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae.
Lex fundamentalis [recensere]
A mense Septembre 1948 ad usque Maium 1949 legati de nova Lege Fundamentali Germaniae inter se et cum auctoritatibus Alligatorum disputaverunt et die 23 Maii 1949 novam constitutionem magna maioritate legatorum decreverunt. Postea et parlamenta terrarum foederalium proposita probaverunt. Bavaria tantum legem negavit, quod iura terrarum minora fuerunt quam exspectaverant legati Bavarici. Die 14 Augusti 1949, quo die Dieta Foederalis Germaniae primo electa est, Consilium Parlamentaricum dissolutum est.