Aloisius Niederalt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aloisius Niederalt anno 1966

Aloisius (Alois) Niederalt (natus 10 Aprilis 1911 in oppido Niedermurach in Bavaria, mortuus 16 Iulii 2004 Monachii) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Maiores, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius agricola fuit. Ipse anno 1930 Aciliae Augustae maturitatem accepit ac deinde Monachii rebus politicis et iurisprudentiae studebat. Anno 1935 primam, 1938 secundam probationem accepit. Ad annum 1942 minister publicus oppidis Wolfratshausen et Bad Reichenhall laboravit. Deinde miles conscriptus est. Finito secundo bello mundano Niederalt ab Americanis captus est. E captivitate liberatus ab anno 1947 iterum minister publicus Bavariae erat, hoc tempore in Traumstein et Laufen oppidis. Ab anno 1949 ad 1953 in legatione Bavarica ad Rem Publicam Foederativam Germaniae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1953 Niederalt sodalis CSU factus et legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 13 Decembris 1962 Administer Foederalis Rerum Consilii Foederalis et Terrarum Foederalium in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hoc officio et Ludovico Erhard cancellario foederali administravit. Sed 30 Novembris 1966 cum hoc consilium ministrorum reliquit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1969 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]