Thomas Dehler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Thomas Dehler in nota postalica depictus

Thomas Dehler (natus 14 Decembris 1897 oppido Lichtenfels, mortuus 21 Iulii 1967 oppido Streitberg) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) et postea FDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Dehler filius lanii et fabricatoris cervisiae erat. Lichtenfels et Bambergae gymnasium frequentabat et anno 1916 maturitatem adeptus est. Deinde miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Deinde primo studium medicinae coepit, sed mox ad iurisprudentiam mutavit et Monachii, Friburgi Brisgoviae Herbipolisque studebat. Anno 1920 primam, anno 1923 secundam approbationem accepit et doctor iurisprudentiae promotus est. Deinde causidicus Monachii, postea Bambergae operam dedit. Annis dictaturae Nazistarum saepe petebatur, quod uxorem Iudaica origine duxerat, sed eam numquam repudiavit. Etiam causidicus saepe inimicos Nazistarum defendebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Dehler ab anno 1920 sodalis DDP fuit et anno 1924 cum aliis foedus "Vexillum Rei Publicae Nigrum Rubrum Aureum" (Theod.: Reichbanner Schwarz Rot Gold) condidit, quod Rem Publicam Vimarianam contra hostes defenderet. Ab anno 1933 cum aliis clam dictaturae resistebat. Itaque 1938 brevi tempore in carcerem missus et 1944, post Coniurationem 20 Iulii 1944 in Castra carceralia iactus est. Sed ante finem Belli Orbis Terrarum II propter valetudinem liberatus est. Post bellum finitum Dehler cum aliis factionem FDP in Bavaria condidit, cuius praes ad annum 1956 fuit. Annis 1946 - 1949 Dehler legatus senatus terrae Bavariae erat. Anno 1946/1947 legatus Consilii Zonae Americanae, anno 1948/1949 legatus Consilii Parlamentarici fuit. Tum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 20 Septembris 1949 Administer Foederalis Iustitiae in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Propter iurgia acerrima cum Adenauer anno 1953, post electionem Dietae Foederalis habitam, 20 Octobris administer dimissus est. Dehler nunc praeses legatorum FDP in Dieta Foederali factus est et anno 1954 etiam praeses totius factionis electus est. 23 Februarii 1956 fractio FDP Dietae Foederalis Dehler duce constituit, ut foedus regnandi cum CDU factionem finiret. Sed XVI legati, inter eos et administri fuerunt, factionem reliquerunt et novam "Factionem Liberam Popularem" fecerunt. Anno 1957 Dehler praeses FDP se recessit, sed iterum legatus Dietae Foederalis electus est. 28 Septembris 1960 praeses vicarius Dietae Foederalis electus est. Hunc honorem ad mortem tenuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]