Ioannes Krüger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Krüger circa annum 1963

Ioannes (Theod.: Hans) Krüger (natus 6 Iulii 1902 oppido Neustettin, Pomerania, mortuus 3 Novembris 1971 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius rector scholae erat. Ipse, postquam maturitatem anno 1922 adeptus est, iurisprudentiae Ienae, Gryphisvaldiae Bonnaeque studebat. Anno 1927 primam, anno 1931 secundam probationem accepit. Deinde variis oppidis Pommeraniae iudex erat. Anno 1938 iudex superior Stargardiae, anno 1940 oppido Konitz factus est. Ibi et reos criminum politicorum accusatos ad mortem damnavisse dicitur. Haec autem ipse semper negavit. Annis 1943 - 1945 miles Bello Orbis Terrarum II interfuit. Post bellum finitum fugatus in oppido Olpe in Vestfalia vixit. Mox secretarius Foederis Germanorum Fugatorum factus est, primo pagi, deinde Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, annis 1958 - 1964 praeses omnium fugatorum Germaniae erat. Ab anno 1957 Olpe iurisconsultus et notarius laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Krüger Martio 1933, cum Nazistae rerum potiti essent, sodalis NSDAP et postea aliorum foederum Nazistarum factus est. Quin etiam se false praedicavit se anno 1923 rebus novis Adolphi Hitler Monachii interfuisse. Brevi tempore anni 1943 autem praeses Nazistarum in oppido Konitz fuit. Post annum 1945 ad CDU factionem accessit. Annis 1952 - 1960 legatus Dietae pagi Olpe, ab anno 1957 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat et annis 1958 - 1960 decurio oppidi Olpe. 17 Octobris 1963 Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli in consilio ministrorum Conradi Adenauer (CDU) noominatus est. Sed mox Albertus Norden, sodalis princeps factionis SED, quae tum Rem publicam Democraticam Germanicam regnabat, famam de rebus gestis Krüger in tempore Nazistarum dissipabat. Itaque 17 Ianuarii 1964 Krüger officio suo fungi desivit et 7 Februarii 1964 administer dimissus est[1]. Post electionem anni 1965 etiam Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jutta Lemke, Chronik 1964, Tremoniae 1990, p. 17