Iacobus Kaiser

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Kaiser circa annum 1950

Iacobus (Jakob) Kaiser (natus 8 Februarii 1888 in oppido Hammelburg (Bavaria), mortuus 7 Maii 1961 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis primo factionis Centri, deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Kaiser tirocinium glutinatoris fecit et hoc munere ad annum 1912 vivit. Deinde secretarius Collegiorum Opificum Christianorum factus est. Anno 1914 miles conscriptus est atque primo bello mundano interfuit. Graviter sauciatus mense Februario 1918 domum reversus sectionem iuvenum collegiorum duxit. Anno 1918/1919 legatus consilii opificum et militum Coloniae fuit et tum eodem loco secretarius generalis Christianorum Collegiorum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Kaiser bis uxorem duxit, anno 1918 et 1953 et ex eis duas filias habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum Adamo Stegerwald factionem omnium Christianorum condere in animo habebat. Sed tum sodalis Centri, factionis catholicorum, factus est. Anno 1921 praeses Centri Rhenaniae electus et ad annum 1933 mansit. Anno 1924 praeses collegiorum Christianorum in Rhenania et Vestfalia electus est. Martio 1933 pro factione sua legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Vi coactus legem probavit, qua Adolphus Hitler ipse leges dare potuit. Sed collegia opificum abolere naegavit atque ideo dimissus est. Novembre 1933 Dietam Imperii relinquere coactus est. Proximis annis clam contra dictaturam Nazistarum resistebat, anno 1938 etiam aliquamdiu in carcerem iactus est et cum aliis - ut postea Nicolaude Schenk Comes de Stauffenberg et Carolo Friderico Goerdeler - coniuravit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 fugere coactus est et ad finem belli Berolini in latebris se occultavit. Postquam secundum bellum mundanum finitum est, cum aliis factionem CDU in parte Germaniae condidit, quae a Unione Sovietica occupata erat. Decembre 1945 cum Ernesto Lemmer praeses suae factionis in Zona Sovietica creatus est. Sed quod novae dictaturae Communistarum resistebat, Decembre 1947 auctoritas Sovietica Kaiser et Lemmer dimisit. Kaiser itaque in partem occidentalem Berolini fugit. Anno 1948/1949 legatus Consilii Parlamentarici erat et ab anno 1949 ad 1957 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. 20 Septembris 1949 Administer Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Et hunc magistratum ad annum 1957 administrabat. Annis 1950 - 1958 praeses vicarius factionis CDU fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]