Evaldus Bucher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Evaldus Bucher (secundus ad laevam) anno 1964

Evaldus (Theod.: Ewald) Bucher (natus 19 Iulii 1914 Sumelocennae, mortuus 31 Octobris 1991 oppido Mutlangen) vir publicus Germaniae et sodalis FDP/DVP factionis et postea CDU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1933 adeptus est, Bucher Tubingae et Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1937 primam, 1941 secundam probationem accepit et eodem anno etiam doctor promotus est. Annis 1941 - 1944 miles Belli Orbis Terrarum II conscriptus est. Annis 1945 - 1953 iurisconsultus Gamundiae laboravit. Post cursum honorum finitum ab anno 1967 ad usque mortem foederibus aedificiorum et domiciliorum aedificandorum laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bucher ab anno 1931 sodalis NSDAP fuit. Post bellum finitum anno 1950 sodalis Factionis Democraticae THeodiscae (DVP) factus est, quae est pars FDP factionis in Badenia-Virtembergia. Anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad annum 1969, cum neque iam candidatus esset, mansit. Ab anno 1957 collegio regentium factionis interfuit. 11 Decembris 1962 a cancellario Conrado Adenauer (CDU) Administer Foederalis Iustitiae nominatus est et hoc officium et Ludovico Erhard cancellario duce tenuit. Cum in Dieta Foederali de criminibus Nazistarum disputaretur, an vetustate infirmarentur, Bucher censuit, non diutius posse haec crimina poenis affici. Sed Dieta decrevit iudicia in Nazistas quinquennium continuanda esse, Bucher 26 Martii 1965 a magistratu se recessit. Sed post electionem Dietae Foederalis habitam Bucher Administer Foederalis Aedificiorum nominatus est. Cum aliis administris factionis suae 28 Octobris 1966 a magistratu se recessit et foedus regendi cum CDU factum finivit. Anno 1972, cum FDP foedus cum SPD factione fecisset, Bucher suam factionem reliquit et anno 1984 etiam sodalis CDU factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]