Theodorus Blank

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodorus Blank (ad laevam) anno 1957 in Lutetiam

Theodorus (Theod.: Theodor) Blank (natus 19 Septembris 1905 oppido Elz, mortuus 14 Maii 1972 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius faber tignarius fuit, qui decem liberos habuit. Anno 1913 familia Bochum commigravit. Ibi Blank anno 1919 scholam finivit atque ipse tirocinium tignarii fecit et in fabrica saxorum laboravit. Anno 1929 secretarius collegii opificum Christianorum factus est. Sed anno 1933, cum Nazistae rerum potiti essent, hoc munus amisit. Annis 1934 et 1935 sine quaestu fuit et tum maturitatem adeptus est. Deinde Monasterii physicae et mathematicae, deinde Hannoverae arti machinatoriae studebat. Tum diversis in societatibus laboravit atque 1939 miles factus postremo succenturio maior in Bello Orbis Terrarum II certavit. Brevi tempore captivus belli fuit et iam anno 1945 (ad 1950) iterum in collegio opificum laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Blank anno 1939 uxorem Paulam duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 cum aliis factionem CDU in Vestfalia condidit et decurio urbis Tremoniae factus est. Anno 1946 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae nominatus est et ad annum 1949 mansit, cum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1950 iussu Conradi Adenauer cancellarii foederalis magistratum specialem a se nominatum (Theod.: Amt Blank) instituit, qui exercitum novum Germaniae praepararet. 7 Iunii 1955 primus Administer Foederalis Defensionis Publicae nominatus est. Sed iam 16 Octobris 1956 se ab hoc officio recessit. Post electionem Dietae Foederalis anni 1957 Administer Foederalis Laboris in consilium ministrorum Adenauer revertebatur. Hoc officio ad 26 Octobris 1965 administrabat - postremo Ludovico Erhard cancellario foederali. 21 Aprilis 1972 Blank morbo gravi affectus se e parlamento Theodisco recessit et brevi tempore post mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]