Ricardus Jaeger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ricardus Jaeger anno 1988 cum Carolo Carstens

Ricardus (Theod.: Richard) Jaeger (natus 16 Februarii 1913 Berolinii, mortuus 15 Maii 1998 Monachii) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Origo familiae Palatinatus erat. Pater eius director magistratus cautionis urbis Monachii erat. Cum Ricardus natus esset, pater duos annos Berolini laborabat. Anno 1933 Monachii maturitatem adeptus est atque deinde Monachii iurisprudentiae et rebus politicis studebat. Annis 1936 primam probationem accepit et anno 1939 secundam. Cum Bellum Orbis Terrarum II coepisset, miles conscriptus est, sed interdum et iudex fuit. Post bellum finitum minister publicus in administerio culturae Bavariae operam dedit. 1948 doctor promotus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Jaeger maritus erat atque sex liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1946 Jaeger sodalis CSU fuit atque anno 1948/1949 magister civium Aichstadii erat. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1953 - 1965 et iterum anno 1967 - 1976 Jaeger praeses vicarii parlamenti Theodisci fuit. Annis 1953/1954 etiam legatus Parlamenti Europaei fuit. 26 Octobris 1965 a Ludovico Erhard (CDU) cancellario foederali Administer Foederalis Iustitiae nominatus est. Eo tempore Jaeger supplicio mortis favebat. Magistratum administri iustitiae non diutius quam ad 30 Novembris 1966 duxit, cum foedus regendi FDP et CDU/CSU finitum et novum consilium ministrorum Kiesinger (CDU/CSU et SPD factionibus constitutum est. Jaeger iterum praeses vicarius Dietae Foederalis factus ad usque annum 1980 legatus parlamenti Theodisci mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardus Jaeger spectant.