Ioannes-Ioachimus de Merkatz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes-Ioachimus de Merkatz (in centro) anno 1967

Ioannes-Ioachimus de (Theod.: Hans-Joachim von) Merkatz (natus 7 Iulii 1905 Stargardiae, mortuus 25 Februarii 1982 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae (DP) et postea Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Maiores eius legati Borussici et ministri publici erant, familia anno 1797 nobilitatus est. Pater anno 1915 tribunus militum Bello Orbis Terrarum I cecidit. Merkatz Aquis Mattiacis atque Ienae gymnasium frequentabat, tum tirocinium agricolae fecit atque deinde maturitatem adeptus est. Annis 1928 - 1931 Ienae atque Monachii iurisprudentiae atque oeconomiae studebat et primam probationem accepit. Anno 1934 doctor iurisprudentiae promotus anno 1935 secundam probationem nanctus est. Annis 1935 - 1938 pro Instituti Imperatoris Gulielmi Iurisprudentiae Berolini, deinde ad annum 1945 in Instituto Ibero-Americanico eodem loco laboravit. Anno 1939 miles conscriptus, sed iam anno 1941 graviter aegrotus dimissus est. Post bellum finitum Hannoveram venit atque in Instituto consiliorum spatiorum laboravit. Anno 1947 secretarius factionis DP in senatu terrae Saxoniae Inferioris factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post bellum Merkatz sodalis DP factus est et anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Ab eo anno et officia secretarii statalis in Administerio Foederali Rerum Consilii Foederalis et Terrarum Foederalium explevit. Anno 1952 inter rectores factiones et anno 1953 praeses legatorum DP in Dieta Foederali creatus est. 8 Iunii 1955 ipse Administer Foederalis Rerum Consilii Foederalis in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Ad hoc magistratum 16 Octobris 1956 etiam Administer Foederalis Iustitiae erat, sed administrationem iustitiae iam post electionem Dietae Foederalis 29 Octobris 1957 dimisit. Anno 1960 factionem DP reliquit et eodem anno sodalis CDU factus est. 27 Octobris 1960 iterum administerium secundum accepit et Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli nominatus est. Hoc officio ad 14 Novembris 1961 fungebatur. Administerium Consilii Foederalis 13 Decembris 1962 reliquit. Anno 1969 non iam candidatus Dietae Foederalis erat atque parlamentum reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes-Ioachimus de Merkatz spectant.