Fridericus Erler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fridericus (Theod.: Fritz) Erler (natus 14 Iulii 1913 Berolini, mortuus 22 Februarii 1967 Phorcae vir publicus Theodiscus et sodalis SPD fuit.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Post maturitatem acceptam Erler minister publicus magistratus Berolini fuit. Quod dictatura Nazistae resistebat, anno 1938 e ministerio publico dimissus et ad carcerem damnatus es. Anno 1945 e castris carceralibus fugit et post Bellum Orbis Terrarum II finitum ab auctoritatibus occupationis Americana consiliarius (Theod.: Landrat) pagi Biberach et deinde Tuttlingen (Virtembergia) factus est.

Familia [recensere]

Erler uxorem duxit et ex ea duos filios et filiam habuit.

Cursus honorum [recensere]

Erler ab anno 1931 sodalis SPD erat. Quamquam anno 1933 propter controversias internas e factione exclusus est, tamen anno 1945 cum aliis SPD iterum condidit, anno 1946/1947 legatus parlamenti Virtembergiae-Zolneri et anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Hic praecipue peritus rerum defensionis et exterarum fuit. Anno 1957 vicarius praeses, anno 1964 praeses fractionis SPD electus est. Anno 1966 Erler morbo cancri affectus est, quo brevi tempore post mortuus est.

Nexus externi [recensere]