Curtius Schumacher

E Vicipaedia
Wikidata Curtius Schumacher
Res apud Vicidata repertae:
Curtius Schumacher: imago
Curtius Schumacher: imago
Nativitas: 13 Octobris 1895; Chełmno
Obitus: 20 Augusti 1952; Bonna
Patria: Germania, Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Res publica Foederalis Germaniae

Memoria

Sepultura: Stadtfriedhof Ricklingen
Curtius Schumacher in pittacio cursuali anni 1995 depictus

Curtius (Theod.: Kurt) Schumacher (natus 13 Octobris 1895 Culmae (Borussia Occidentalis), mortuus 20 Augusti 1952 Bonnae) vir publicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia, Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius mercator fuit, Curtius tres sorores maiores habuit. Anno 1914 scholam reliquit, ut miles voluntarius Bello Orbis Terrarum I interesset. Brevi tempore deinde in scholam rediit, ut maturitatem adipisceret. 2 Decembris 1914 graviter sauciatus est et bracchium dextrum amisit. Ab anno 1915 Schumacher Salinis Saxonicis, Lipsiae et ab anno 1917 Berolini iurisprudentiae studebat. Anno 1919 probationem accepit et minister publicus in Administerio Imperii Laboris factus est. Ab anno 1920 diurnarius Stuttgardiae laboravit. Anno 1926 doctor iurisprudentiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schumacher, qui ab anno 1918 sodalis SPD erat, anno 1924 legatus senatus terrae Virtembergiae electus est et anno 1930 legatus Dietae Imperii. Acriter hic contra Nazistas dixit. Idcirco 6 Iulii 1933 iis persequebatur: Iulii 1933 in Castra carceralia missus est, quod clam cum sodalis factionis suae convenisset. Quamquam Nazistae ei persuadere conabantur, ut se e re publica recessurum esse obligaret et ei libertatem pproponebant, Schumacher id negavit. Itaque ad usque 1943 in castra carceralia vexabatur, dum 16 Martii propter valetudinem liberatus est. Tum Hannoverae vivebat. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 Schumacher 24 Augusti - 20 Septembris 1944 iterum in carcerem iactus est. Postquam regnum Nazistarum anno 1945 interiit, Schumacher statim factionem SPD iterum cum aliis condidit: Vico Wennigsen apud Hannoveram SPD 5 Octobris - 7 Octobris sodales convenerunt. Et in Zona Sovietica SPD ab Ottone Grotewohl iterum conditum est. Sed cum sodalibus in Zona Sovietica se consociare noluit, quos legati peregrini auctoritatis (i.e. Sovieticae) dixit. 10 Maii 1946 Schumacher praeses SPD in Zonis Occidentalibus Germaniae electus est. Quamquam victores alligati eum praesidem Virtembergiae Badeniae fore proposuerant, id esse negavit, sed Maio anni 1946 praeses consilii Zonae Britannici Germaniae factus est. Mense Augusto 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Contra spem non SPS, sed CDU factio fortissima erat. Itaque Conradus Adenauer cancellarius foederalis electus est, Schumacher partem adversam duxit, quod Schumacher foedus cum CDU negaret. Eodem anno Schumacher candidatus Praesidis Foederalis Germaniae contra Theodorum Heuss (FDP) perdidit. Die 20 Augusti 1952 longa custodia Nazistarum confectus mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]