Maria Schlei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maria Schlei anno 1976 cum Helimuto Schmidt

Maria (Theod.: Marie) Schlei (nata Maria Stabenow 19 Novembris 1919 oppido Reetz in Pomerania, mortua 21 Maii 1983 Berolini) femina rei publicae est et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Familia et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater Mariae laminarius et sodalis SPD, mater operaria fuit. Post scholam finitam venditrix erat, pro cursu publico atque administratione oppidi laboravit. Anno 1943 nupsit, sed maritus miles in Bello Orbis Terrarum II necatus est. Anno 1945 cum infante trium annorum e patria Pomerania primo ad Visurgem, deinde Berolinum fugit, ibi - quamquam maturitatem adepta non erat - ab anno 1947 magistra, deinde rector, postremo consiliarius scholae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schlei ab anno 1949 sodalis SPD fuit et anno 1969 legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. Annis 1974 - 1976 secretaria statalis in Officio Cancellarii Foederalis erat. 14 Decembris 1976 Helimutus Schmidt cancellarius foederalis eam Administram Foederalem Collaborationis Oeconomicae nominavit. Postquam consilium ministrorum anno 1978 reformatum est, Schlei non iam administra facta est. 3 Novembris 1981 Dietam Foederalem morbi causa reliquit. 21 Maii 1983 cancri mortua est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]