Manfredus Wörner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Manfredus Wörner anno 1993

Manfredus (vulgo: Manfred) Wörner (natus 24 Septembris 1934 Canstadii, mortuus 13 Augusti 1994 Bruxellis) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1953 maturitatem adeptus Heidelbergae, Lutetiae, Monachiique iurisprudentiae studebat. Anno 1957 primam, anno 1961 secundam probationem accepit et doctor iurisprudentiae promotus est. Tum minister publicus Badeniae-Virtembergiae laboravit, primo in administratione pagi Öhringen, deinde pro senatu terrae.

Aëronauta[recensere | fontem recensere]

Wörner et aëronauta fuit: In exercitu Germanico edidiscit aëroplana cellerima navigare.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wörner bis maritus erat, sed liberos non habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1953 Wörner sodalis Unionis Iuvenilis, ab 1956 sodalis CDU fuit. Annis 1965 - 1988 legatus Dieate Foederalis Germaniae erat. Cum CDU et FDP anno 1982 Germaniam regere inciperent, Wörner Administer Foederalis Defensionis Publicae nominatus est. Anno 1984 Wörner valde vituperatus est, quod legatum exercitus Germanici false homosexualitatis accusatum dimississet. Legatus postea iterum in officium admisuus est. 18 Maii 1988 Wörner a magistratu administri se recessit et deinde Dietam Foederalem reliquit, ut 1 Iulii 1988 secreatarius generalis OTAN fieret. Hoc officium ad usque mortem administravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]