Guillelmus Campaniensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Comestor Historiam scholasticam suam Guillelmo archiepiscopo Senonensi offert. Bible historiale complétée (versio Francogallica aucta eiusdem operis) saec. XIV exeuntis: Haga Comitum KB 78 D 43
Philippus II rex Francorum a Guillelmo Campaniensi archiepiscopo Remensi inunguitur: corona ab Henrico rege iuniori Anglico tenetur, adstante Philippo comite Flandrensi. Grandes Chroniques de France ab Ioanne Fouquet picta: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 6465 f. 212v

Guillelmus, Francogallice saepe Guillaume aux Blanches Mains (natus anno circiter 1135; Lauduni mortuus anno 1202) fuit filius Theobaldi IV comitis Blesensis et Campaniensis quem ex uxore Mathilde Carinthiensi genuit. Guillelmus fuit Bernardi Claraevallensis discipulus, episcopus Carnotensis ab anno 1164, archiepiscopus Senonensis ab 1169, sed archiepiscopus Remensis ab anno 1175 (successor Henrico Franciae). Cardinalis titulo Sanctae Sabinae mense Martio 1179 ab Alexandro III creatus est, eodem tempore quo Henricus de Marsiaco et Paulus Scholarius, dum Concilium Lateranense Tertium agitur. Fuit frater Adelae reginae; fuit etiam avunculus et praeceptor Philippi II regis quem ipse die 1 Novembris 1179 in ecclesia cathedrali Remensi sacravit. Concilio Veronensi mensibus Octobri et Novembri 1184 adfuit. Guillelmo mortuo successor ad archiepiscopatum Remensem fuit Guido Paré.

Petrus Comestor opus suum notissimum, titulo Historia scholastica, Guillelmo archiepiscopo Senonensi anno fere 1173 dicavit. Patronus fuit etiam Gualteri de Castellione, qui Guillelmo suadente carmen epicum suum, titulo Alexandreis, annis 1176-1182 scripsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones fontium
  • B. Zeller, A. Luchaire, edd., Les Capétiens du XIIème siècle, Louis VI et Louis VII: Extraits de Suger, des chroniques de Saint- Denis, des lettres de saint Bernard, etc.. Lutetiae, 1882
  • Dietrich Lohrmann, Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge. 7. Bd. Nördliche Ile-de-France und Vermandois. Berlin: Weidmann, 1976 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3a ser., 95)
Antiquiora
Recentiora
  • Ludwig Falkenstein, "Guillaume aux Blanches Mains, archevêque de Reims et légat du siège apostolique (1176–1202)" in Revue d'histoire de l'Église de France vol. 91 (2005) pp. 5-25.
  • Ludwig Falkenstein, "Wilhelm vom Champagne, Elekt von Chartres (1164-1168), Erzbischof von Sens (1168/69-1176), Erzbischof von Reims (1176-1202), Legat des apostolischen Stuhles, im Spiegel papstlicher Schreiben und Privilegien" in Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte. Kanonistische Abteilung vol. 120 (2003) pp. 107-284 [1]
  • Jules Mathorez, "Guillaume aux Blanches-Mains, évêque de Chartres" in Archives du diocese de Chartres, Pièces detachées, études et documents vol. 20 (1914) pp. 187-340
  • John R. Williams, "William of the White Hands and Men of Letters" in Anniversary Essays in Medieval History by Students of Charles Homer Haskins (Bostoniae, 1929) pp. 365-388 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guillelmum Campaniensem spectant.