Philippus IV (rex Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Philippus IV

Philippus IV Franciae et I Navarrae, qui dicitur Philippus Pulcher, (natus anno 1268 in Fonte Bleaudi - ibidem obiit die 29 Novembris 1314) fuit rex Franciae ab anno 1285 usque ad mortem anno 1314 et Ioannae Navarrae ad mortem 1305 de iure uxoris rex baiulus Navarrae. Philippi III uxorisque eius Isabellae Aragoniae erat filius.

Die 16 Augusti 1284 Lutetiae ecclesia cathedrali in matrimonium duxit Ioannam Navarrae, ex qua quattuor filios et tres filias genuit. Haec anno 1274 iam regina Navarrae et comitissa palatina Campaniae Brianique erat, et postridie connubio copulato, ipso facto consuetudinis praescriptione baiulus consortis eius factus est coniux, etsi regis Navarrae comitisque Campaniae et Briani titulos diplomatibus non usus[1] est ita se gessit[2] quoniam constat quod saepenumero consors eius chirographus alter ex adverso apponebat mariti infra decretos et non raro hic administrationis actus edidit sine illo.

Durocortori coronatus est et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Index

[recensere] Vita

10 Aprilis 1302 primum ordines generales regni convocavit, quod Bonifacius VIII papa eum Romam in concilium bulla Ausculta fili quasi in ius vocavisset propter vectigalia a sacerdotibus exacta. Papa Bonifacius VIII Philippo IV sacra interdixit. Mense Martio 1304 papa Benedictus XI sacrorum interdictum contra Philippum IV revocavit.

[recensere] Vide etiam

Antecessor:
Philippus III
Reges Franciae
Arma gentilitia antiqua domus Franciae

1285 – 1314
Successor:
Ludovicus X


Antecessor:
Ioanna I Navarrae et Campananiae
Arma gentilitia domus Navarrae Campaniae
Rex baiulus Navarrae
Philippus I una cum consorte eius Ioanna I
Arma gentilitia Ioannae ut consortis Philippi

1284 – 1305
Successor:
idem ut Ludovicus I Navarrae
Arma gentilitia regis Franciae et Navarrae ab Ludovico X usque ad Carolus IV
Comitati Campaniae et Briani ad domanium regalis adunati sunt
Comes baiulus Campaniae et Briani
1284 - 1305

[recensere] Notae

  1. Louis Guillaume M. de Vilevaut, Louis-Georges-Oudard de Bréquigny, Odonnances des rois de France de la troisème race, 1769, Parisiis, Imprimerie Royale, Vol. 11°, pp. 377-379. [1] Libri Googles (Latine)
  2. André Lefèvre, Les finances de la Champagne aux XIIIe et XIVe siècles [premier article]. In: Bibliothèque de l'école des chartes. 1858, T. 19. p. 411. [2] (Francogallice)

[recensere] Bibliographia

  • Jean Favier (rerum gestarum scriptor), Philippe le Bel. Un roi de marbre, 1978. (Francogallice)
  • Maurice Druon (scriptor mythistoriarum), Les Rois maudits, vol. 1 Le roi de fer, 1955. (Francogallice)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis