Quantum redactiones paginae "Europa" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
motio fasc. etc.
m colonialisms→colonialismus, merdiem→meridiem, &c.; 1000 paginae
Linea 24: Linea 24:

Etymologia verbi ''Europa'' incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:
Etymologia verbi ''Europa'' incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:
*Sunt, qui verbum "Europa" a [[linguae Semiticae|Semitico]] "Ereb" (occidens, vesper) derivatum esse velint. In [[stela]] [[Assyria|Assyrica]] inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba esse originem verborum "Europa" et "Asia" sensu geographico.<ref>Michael Barry: L’Europe et son mythe - à la poursuite du couchant, in: Revue des deux Mondes, novembre-décembre 1999 (ISBN 978-2-7103-0937-6)</ref>. In hymno in Apollinem ([[Hymni Homerici|Hymnorum Homericorum]]), qui circa annum [[700 a.C.n.]] factus est, Europa occidentale [[Mare Aegaeum|Maris Aegaei]] litus significat.
*Sunt qui verbum ''Europa'' a [[linguae Semiticae|Semitico]] ''Ereb'' (occidens, vesper) derivatum esse velint. In [[stela]] [[Assyria|Assyrica]] inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba esse originem verborum ''Europa'' et ''Asia'' sensu [[geographia|geographico]].<ref>Michael Barry: L’Europe et son mythe - à la poursuite du couchant, in: Revue des deux Mondes, novembre-décembre 1999 (ISBN 9782710309376).</ref> In hymno in Apollinem ([[Hymni Homerici|Hymnorum Homericorum]]), qui circa annum [[700 a.C.n.]] factus est, Europa occidentale [[Mare Aegaeum|Maris Aegaei]] litus significat.
*Secundum etymologiam mere Graecam Europa ex duo verba Graeca composita est, εὐρύς (latus) et ὤψ (visus, oculus). Verbum feminam significat, cui sunt "oculi magni", imprimis notam illam reginam mythologicam a Iove raptam.

Linea 32: Linea 32:
Usus [[nomen substantivum|nominis]] ''Europae'' gradatim per [[historia]]m evolvebatur.<ref>{{Cite journal|title=The myth of continents: a critique of metageography| first=Martin W.|last= Lewis|first2= Kären|last2= Wigen|year= [[1997]]|isbn=0520207432|publisher=University of California Press|ref=harv}}.</ref><ref>{{Cite book|title=The European culture area: a systematic geography|first=Terry G.|last= Jordan-Bychkov| first2=Bella Bychkova|last2= Jordan| publisher=Rowman & Littlefield|year= [[2001]]|isbn=0742516288}}.</ref> [[Herodotus]], [[historicus]] [[Graecia|Graecus]], [[antiquitas|antiquitate]] mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab [[homo|hominibus]] ignotis in partes [[tres]], Europam, Asiam, et [[Libya]]m (Africam), quarum fines fuisse [[Nilus|Nilum]] et [[Flumen Rioni|Phasem]]<!--Phasis-->, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse [[Tanais|Flumen Tanaem]], contra Phasem, finem Europae et Asiae.<ref>Herodotus, 4:45.</ref> [[Oriens]] Europae confinium [[saeculum 1|saeculo primo]] a [[Strabo]]ne [[geographia|geographo]] ad Tanaem definitum est.<ref>Strabo ''Geographia,'' 11.1.</ref> [[Flavius Iosephus]] et ''[[Iubilaei|Liber Iubilaeorum]]'' [[continens|continentes]] dixerunt fuisse terras a [[Noa]], viro [[Biblia Sacra|biblico]], [[filius|filiis]] tribus datas; Europa definita est [[regio]] quae a [[Columnae Herculis|Columnis Herculis]] prope [[Fretum Gaditanum]] patet, eam ab [[Africa Septentrionalis|Africa Septentrionali]], ad Tanaem, eam ab [[Asia]] separans.<ref>{{Cite book|title=Genesis and the Jewish antiquities of Flavius Josephus|first= Thomas W.|last= Franxman|publisher=Pontificium Institutum Biblicum|year= [[1979]]|isbn=8876533354|pages=101–102}}.</ref><!--ex en OK adhuc-->

=== Pinacotheca tabularum ===
===Pinacotheca tabularum===
<gallery>
<gallery>
Fasciculus:T and O map Guntherus Ziner 1472.jpg|[[Charta T et O]] ex [[1472]] divisionem orbis terrarum in [[tres]] [[continens|continentes]] monstrat.
Fasciculus:T and O map Guntherus Ziner 1472.jpg|[[Charta T et O]] ex [[1472]] divisionem orbis terrarum in [[tres]] [[continens|continentes]] monstrat.
Linea 42: Linea 42:
</gallery>
</gallery>

== Geographica ==
==Geographica==
* Continentes finitimi: [[America]], [[Africa]] (trans [[mare]]), [[Asia]] (coniunctione terrestri)
*Continentes finitimi: [[America]], [[Africa]] (trans [[mare]]), [[Asia]] (coniunctione terrestri)
* Incolae: 733 000 000 (aestimatione)<ref>Sic fr:wiki</ref>
*Incolae: 733 000 000 (aestimatione)<ref>Sic fr:wiki</ref>
* Centesimae areae: 7 centesimae totius terrae
*Centesimae areae: 7 centesimae totius terrae
* [[Mons]] maximus: [[Mons Elbrus]]
*[[Mons]] maximus: [[Mons Elbrus]]
* [[Area (geometria)|Area]]: 10 176 246/km²
*[[Area (geometria)|Area]]: 10 176 246/km²
* Densitas: 69.7/km²
*Densitas: 69.7/km²
* [[Paeninsula]]e: [[Paeninsula Balcanica]], [[Italia]], [[Iberia]], [[Scandinavia]], [[Dania]]
*[[Paeninsula]]e: [[Paeninsula Balcanica]], [[Italia]], [[Iberia]], [[Scandinavia]], [[Dania]]
* [[Insula]] maxima: [[Magna Britannia]]
*[[Insula]] maxima: [[Magna Britannia]]

=== Clima ===
===Clima===
[[Fasciculus:Golfstrom.jpg|thumb|Superficialis [[Flumen Sinus|Fluminis Sinus]] temperatura in occidentali [[Oceanus Atlanticus|Oceani Atlantici]] septentrionalis parte; sinistra infra [[Florida]] et [[Cuba]].]]

[[Continens]] maxima ex parte in [[zona temperata]] sita est. [[Clima]] Europae comparatum ad regiones eiusdem [[Latitudo geographica|latitutdinis geographicae]] propter vim [[Flumen Sinus|Fluminis Sinus]] admodum calidum est. Exempli gratia annua temperatura media [[Burdigala]]e urbis est 12,8&nbsp;°C, cum illa [[Halifacium|Halifacii]], quae urbs paene eadem in latitudine iacet, solum est 6,3&nbsp;°C.

Linea 65: Linea 64:
In regionibus prope [[Mare Mediterraneum]] [[clima Mediterraneum]] praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluviae apportant. In Europa septentrionali [[clima polare]] praevalet, in Europa austro-orientali ad [[Rha|Volgam]] flumen autem clima continentale. Ita fit, ut [[Lapponia]] adhuc nive tecta sit, cum [[Sicilia]] aestu vexatur, in [[Shetlandia]] pluere non desinit, cum [[Andalusia]] pluribus annis praecipitatione caret.

=== Flora ===
===Flora===
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgang Frey et Rainer Lösch]]
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgang Frey et Rainer Lösch]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones biogeographicae Europae]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones biogeographicae Europae]]
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arctica, borealis, temperata, mediterranea. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. I Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[Taiga]], quae imprimis ex [[picea|piceis]] et [[pinus|pinis]] constat, solis uliginosis insitis. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] naturaliter (si homo non interpellasset) silvae [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A regione, qua fagus diffusa est, in orientem versus, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad [[Urales]] meridianos, essent silvae [[Quercus robur|quercuum roburis]], [[tilia cordata|tiliae cordatae]], [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in Taigam transit, picearum. In merdiem versus a [[Pontus Euxinus|Ponto Euxino]] in septentriones regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arctica, borealis, temperata, mediterranea. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. I Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[taiga]], quae imprimis ex [[picea|piceis]] et [[pinus|pinis]] constat, solis uliginosis insitis. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] [[natura]]liter (si homo non interpellasset) [[silva]]e [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A [[regio]]ne qua fagus diffusa est, in orientem versus, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad [[Urales]] meridianos, sunt silvae [[Quercus robur|quercuum roburis]], [[tilia cordata|tiliae cordatae]], [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in taigam transit, picearum. In meridiem versus a [[Pontus Euxinus|Ponto Euxino]] in septentriones regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.

Etiam regiones circa [[Mare Mediterraneum]] initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis [[sclerophyllum|sclerophyllis]] constaret, imprimis [[quercus|quercibus]] semperviridibus (praecipue [[quercus ilex|quercu ilice]]), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis [[Olea|oleis]], [[Pistacia|pistaciis]] et [[picea|piceis]]. Interpellatione hominis hodie imprimis [[Phrygana]] aut [[Garigue]] praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut puta [[quercus pubescens]]. In stratis mediis et altioribus montium vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter [[fagus|fagum]] etiam varia genera [[abies|abietum]] et [[pinus|pinorum]] crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam [[picea]] et [[larix]]. Supra zonam, qua silva crescere potest, [[frutex|suffrutices]], herba alpina et vepres inveniuntur.

Linea 504: Linea 503:

<small> &nbsp; * Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet.</small>
<small> &nbsp; * Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet.</small>

<small>&nbsp;** Numerus incolarum partis Europaeae, </small>
<small>&nbsp;** Numerus incolarum partis Europaeae, </small>
<small>&nbsp; *** in parte Europaea situm.</small>
<small>&nbsp; *** in parte Europaea situm.</small>

== Historia ==
==Historia==
[[Fasciculus:Ggantija Temples (1).jpg|thumb|left|[[Ggantija]], [[Melita]]e.]]
[[Fasciculus:Ggantija Temples (1).jpg|thumb|left|[[Ggantija]], [[Melita]]e.]]
[[Fasciculus:Byzantinischer_Mosaizist_um_1000_002.jpg|thumb|left|[[Constantinus I|Constantinus Magnus]] cum exemplari [[Constantinopolis|Constantinopoleos]] urbis]]
[[Fasciculus:Byzantinischer_Mosaizist_um_1000_002.jpg|thumb|left|[[Constantinus I|Constantinus Magnus]] cum exemplari [[Constantinopolis|Constantinopoleos]] urbis]]
Linea 518: Linea 516:
Praecipue [[Graecia antiqua|cultura Graeca]], [[Imperium Romanum]] et [[religio Christiana]] ad Europam formandam plurimum contulerunt. [[Antiquitas|Antiquitate]] Imperium Romanum Europam meridianam una cum aliis regionibus circa Mare Mediterraneum sitis in unum coniunxit. Christiani, quamvis pluribus persecutionibus vexati, hoc in imperio religionem suam celeriter diffundere potuerunt.

[[Antiquitas posterior|Antiquitate posteriore]] religio Christiana primum a [[Constantinus I|Constantino I]] imperatore permissa ([[Edictum Mediolanense]]) et [[Theodosius I|Theodosio I]] imperante religio publica facta est – quod usque ad hunc diem aliquid momenti habet. Cum Imperium Romanum in occidente corruisset, in oriente usque ad annum [[1453]] processit (vide: [[Imperium Romanum Orientale]]). Multitudo gentium Europam occidentalem invaserunt (vide [[Migrationes Europaeae populorum et gentium]]), inter quas [[Angli]], [[Saxones]], [[Franci]], [[Gothi]] et alii, quae nova regna condiderunt, ex quibus nationes futurae ([[Anglia]], [[Francia]], [[Hispania]]) ortae sunt.

[[Medium aevum|Medio aevo]] ineunte [[Carolus Magnus]] imperium occidentale renovavit, quo facto diuturnae controversiae cum Imperio Romano Orientali ortae sunt. Contraria inter societates occidentalem et orientalem inter alia ad [[Schisma anni 1054]] duxerunt. [[Missionarius|Missionarii]] religionem Christianam a medio aevo inenunte in Europa septentrionali orientalique disseminaverunt, ut tota Europa medio aevo exeunte Christiana facta sit. In Europa occidentali a [[saeculum 11|saeculo XI]] contentiones inter imperatorem et [[papa]]m de principatu saeviebant. Tempore [[Renascentia litterarum|renascentiae litterarum]] occidens Latinus „scientiam antiquorum“ repperit, qua re quidam progressus culturalis effectus est. [[Reformatio]]ne [[saeculum 16|saeculo XVI]] ecclesia occidentis in partes [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicam]] et [[Evangelismus|Evangelicam]] scissa est, unde bella de vera religione orta sunt. Ab anno [[1618]] usque ad annum [[1648]] [[bellum tricennale]] magnam Europae partem devastavit.

A [[saeculum 15|saeculo XV]] nationes Europaeae (imprimis [[Hispania]], [[Portugallia]], [[Russia]], [[Nederlandia]], [[Francia]] et [[Britannia Maior]]) imperia [[colonia|coloniis]] fulta condiderunt, quibus cunctis in continentibus potentiam exercebant divitiasque sibi pepererunt. Europa continens est, quae ad alias continentes maximam vim habuit (puta per religionem Christianam, colonias, [[servitus|servitutem]], commercium et culturam).

[[Fasciculus:Prise_de_la_Bastille.jpg|thumb|Impetus in [[Bastille]], die 14 Iulii [[1789]]]]

[[Saeculum 18|Saeculo duodevicensimo]], [[Aevum Illuminationis|Illuminismo]] commutatio rerum praeparata est, quae ad [[tolerantia]]m, observantiam [[Iura humana|iurum humanorum]], [[Aequalitas ante legem|aequalitatem ante legem]] et [[libertas|libertatem]] pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In [[Francia]] anno [[1789]], [[Res novae Francicae|rebus novis]] cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo]] imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno [[1812]] plurimis militibus amissis e [[Russia]] eiectus est, anno [[1814]] devictus et in exsilium missus est.
[[Fasciculus:Prise_de_la_Bastille.jpg|thumb|left|Impetus in [[Bastille]], die 14 Iulii [[1789]]]]
[[Saeculum 18|Saeculo XVIII]] [[Aevum Illuminationis|Illuminismo]] commutatio rerum praeparata est, quae ad [[tolerantia]]m, observantiam [[Iura humana|iurum humanorum]], [[Aequalitas ante legem|aequalitatem ante legem]] et [[libertas|libertatem]] pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In [[Francia]] anno [[1789]] [[Res novae Francicae|rebus novis]] cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleo]] imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno [[1812]] plurimis militibus amissis e [[Russia]] eiectus est, anno [[1814]] devictus et in exsilium missus est.

Civitates victores [[Consilium Vindobonense|Consilio Vindobonensi]] ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restitutere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum [[industria]]rum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, [[saeculum 19|saeculo XIX]] [[Communismus|motus Communisticus]] natus est. Eodem saeculo a multis [[democratia]] desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et [[nationalismus]] cum [[imperialismus|imperialismo]] grassabatur.
Civitates victores [[Consilium Vindobonense|Consilio Vindobonensi]] ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restitutere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum [[industria]]rum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] [[Communismus|motus Communisticus]] natus est. Eodem saeculo a multis [[democratia]] desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et [[nationalismus]] cum [[imperialismus|imperialismo]] grassabatur.

Et [[primum bellum mundanum|primo bello mundano]] ([[1914]] - [[1918]]) et [[secundum bellum mundanum|secundo]] ([[1939]] - [[1945]]) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 miliones hominum secundo bello mundano vitas amiserunt, quorum circiter sex miliones erant [[Iudaei]], quos [[Nazismus]], sicut et [[Homophylophilia|homosexuales]] et [[Zingari|Zingaros]], exstirpare voluit, "phylen puram" appetens.
Et [[primum bellum mundanum|primo bello mundano]] ([[1914]][[1918]]) et [[secundum bellum mundanum|secundo]] ([[1939]][[1945]]) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 milliones hominum per hoc [[vita]]s amiserunt, quorum circiter sex milliones erant [[Iudaei]], quos [[Nazismus|nazistae]], sicut et [[homophylophilia|homosexuales]] et [[Zingari|Zingaros]], exstirpare voluerunt, "phylen puram" appetentes.

Secundo bello mundano confecto [[Bellum frigidum|bello frigido]] Europa [[Velum ferreum|velo ferreo]], quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in nationes [[socialismus|socialisticas]] sive communisticas in Europa orientali et in nationes [[capitalismus|capitalisticas]] in Europa occidentali. Inter has erant quaedam civitates [[neutralitas|neutrales]]. [[Perestroika]] et [[Glasnost]] demum in [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] ab anno [[1985]] nova consilia incitavit. Ab anno [[1989]] regimina Communistica Europae orientalis ceciderunt, [[Murus Berolinensis]] fractus est, Unio Sovietica et [[Pactio Varsaviensis]] dissolutae sunt.
Secundo bello mundano confecto, [[Bellum frigidum|bello frigido]] Europa [[velum ferreum|velo ferreo]], quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in civitates [[socialismus|socialisticas]] sive [[communismus|communisticas]] in [[Europa Orientalis|Europa Orientali]], civitatesque [[capitalismus|capitalisticas]] in [[Europa Occidentalis|Europa Occidentali]]. Inter has erant quaedam civitates [[neutralitas|neutrales]]. [[Perestroika]] et [[Glasnost]] demum in [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] ab anno [[1985]] nova consilia incitavit, unde ab anno [[1989]] regimina communistica Europae Orientalis ceciderunt, [[Murus Berolinensis|Muro Berolinensi]] fracto, Unioneque Sovietica et [[Pactio Varsaviensis|Pactione Varsaviensi]] dissolutis.

Saeculis recentibus nationes culturaeque Europae magis magisque coalescunt, quod novas societates (ut puta [[Unio Europaea|Unionem Europaeam]]), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.
Saeculis recentibus civitates [[cultura]]eque Europae magis magisque coalescunt, quod novas [[societas humana|societates]] (ut puta [[Unio Europaea|Unionem Europaeam]]), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.

==Vide etiam==
==Vide etiam==
Linea 602: Linea 599:

{{geo-stipula}}
{{geo-stipula}}

{{Europa}}
{{Europa}}
{{Continentes Terrae}}
{{Continentes Terrae}}

{{1000 paginae}}
{{1000 paginae}}

Emendatio ex 12:59, 29 Iulii 2014

Haec pagina continentem Europam explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Europa" appellatur, vide Europa (discretiva).

Europa
Area 10,180,000 km2
Numerus incolarum 738,200,000 km2 (2010)
Spissitudo incolarum 72,5/km2
Nomen incolarum Europaeus

Zona temporalis UTC ad UTC+6
Dominium interretiale .eu (Unio Europaea)

Europa, (-ae, f.) etiam continens vetus appellata, usitate habetur unus ex Telluris septem continentium. Comprehendens occidentalissimam Eurasiae paeninsulam, plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis Montium Uralium et Caucasi, Rhymni, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant.[1] Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto et viis aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae—notio quae ex antiquitate classica venit—sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue physiographicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest.

Superficies Europaea minimo proxima continentis terrae spatio est, quae 10 180 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit; haec area terrae aequor duarum centesimarum continet. Australia est unica continentis minor, sed populatione est tertia a maximo, Asiam et Africam sequens, populo circa 710 000 000, undecim centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.

Europa, praesertim Graecia Antiqua, est natalis culturae Occidentalis locus,[2] quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post saeculum quintum decimum, praecipue post initium colonialismi. Inter saecula sextum decimum et vicensimum, civitates Europaeae Americas, plurimum Africae, Oceaniam, et magnas Asiae regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo bella orbis terrarum Europam vehementius dixerunt, deminutionem Europae Occidentalis in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum Civitates Foederatae et Unio Sovietica auctoritatem habere coepissent.[3] Per Bellum Frigidum, Europa secundum Velum ferreum inter NATO in occidente et Pactionem Varsaviensem in oriente divisa est. Integratio Europaea conformationem Consilii Europae et Unionis Europaeae in Europa Occidentali promovit, quarum ambo ad orientem expandebantur post casum Unionis Sovieticae anno 1991.

Etymologia

Europa et taurus in vasi Graeco. Museum Tarquiniorum urbis, circiter 480 a.C.n.

In mythologia Graeca Europa fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, quam Iuppiter, qui formam tauri candidi acceperat, in Cretam insulam abduxit, ubi Minoem, Rhadamanthum et Sarpedonem paruit. Apud Homerum Europa (Εὐρώπη) fuit regina Cretensis, non autem notio geographica.

Etymologia verbi Europa incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:

  • Sunt qui verbum Europa a Semitico Ereb (occidens, vesper) derivatum esse velint. In stela Assyrica inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba esse originem verborum Europa et Asia sensu geographico.[4] In hymno in Apollinem (Hymnorum Homericorum), qui circa annum 700 a.C.n. factus est, Europa occidentale Maris Aegaei litus significat.
  • Secundum etymologiam mere Graecam Europa ex duo verba Graeca composita est, εὐρύς (latus) et ὤψ (visus, oculus). Verbum feminam significat, cui sunt "oculi magni", imprimis notam illam reginam mythologicam a Iove raptam.

Qualiscumque origio nominis est, verbum Εὐρώπη primo saeculo sexto a.C.n. a geographis Gracis sicut Anaximandro et Hecataeo sensu topographico adhibitum est.

Definitiones antiquae

Usus nominis Europae gradatim per historiam evolvebatur.[5][6] Herodotus, historicus Graecus, antiquitate mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab hominibus ignotis in partes tres, Europam, Asiam, et Libyam (Africam), quarum fines fuisse Nilum et Phasem, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse Flumen Tanaem, contra Phasem, finem Europae et Asiae.[7] Oriens Europae confinium saeculo primo a Strabone geographo ad Tanaem definitum est.[8] Flavius Iosephus et Liber Iubilaeorum continentes dixerunt fuisse terras a Noa, viro biblico, filiis tribus datas; Europa definita est regio quae a Columnis Herculis prope Fretum Gaditanum patet, eam ab Africa Septentrionali, ad Tanaem, eam ab Asia separans.[9]

Pinacotheca tabularum

Geographica

Clima

Superficialis Fluminis Sinus temperatura in occidentali Oceani Atlantici septentrionalis parte; sinistra infra Florida et Cuba.

Continens maxima ex parte in zona temperata sita est. Clima Europae comparatum ad regiones eiusdem latitutdinis geographicae propter vim Fluminis Sinus admodum calidum est. Exempli gratia annua temperatura media Burdigalae urbis est 12,8 °C, cum illa Halifacii, quae urbs paene eadem in latitudine iacet, solum est 6,3 °C.

Magnis in partibus Europae occidentalis hiemes sunt mites, aestates subfrigidae. In regionibus, quae a mari, quod temperaturas exaequat, late distant, temperaturae anni temporum magis differunt. Maximis in partibus Europae orientalis mari absente clima continentale praevalet, ut hiemes sint gelidae, aestates calidae.

Rotatione telluris et vi deflectente cum ea coniuncta venti plerumque ab occidente spirant, quare in regionibus litoralibus Europae occidentalis, ubi venti ab Oceano Atlantico adveniunt, paene totum per annum pluviae fiunt. In Europa orientali mediaque copia praecipitationis est minor vi maris deficiente.

Etiam montes ad copiam praecipitationis aliquid ponderis habent. Partes Alpium boreo-occidentalium inter regiones Europae maximae praecipitionis numerantur, cum valles alpinae centrales comparate siccae sunt. Alpes in hac re imbres prohibent.

In regionibus prope Mare Mediterraneum clima Mediterraneum praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluviae apportant. In Europa septentrionali clima polare praevalet, in Europa austro-orientali ad Volgam flumen autem clima continentale. Ita fit, ut Lapponia adhuc nive tecta sit, cum Sicilia aestu vexatur, in Shetlandia pluere non desinit, cum Andalusia pluribus annis praecipitatione caret.

Flora

Vegetatio Europae secundum Wolfgang Frey et Rainer Lösch
Regiones biogeographicae Europae

Vegetatio Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arctica, borealis, temperata, mediterranea. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. I Europa septentrionali in tundra arcticta non sunt nisi frutices, muscus et lichenes. A meridie in Scandinavia et in Russia septentrionali sequitur taiga, quae imprimis ex piceis et pinis constat, solis uliginosis insitis. In zona temperata inter Oceanum Atlanticum et Carpates naturaliter (si homo non interpellasset) silvae fagis plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam quercus et carpini. A regione qua fagus diffusa est, in orientem versus, fere a Vistula et Tyra usque ad Urales meridianos, sunt silvae quercuum roburis, tiliae cordatae, pinorum et, ubi zona in taigam transit, picearum. In meridiem versus a Ponto Euxino in septentriones regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio tesqualis praevaleret.

Etiam regiones circa Mare Mediterraneum initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis sclerophyllis constaret, imprimis quercibus semperviridibus (praecipue quercu ilice), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis oleis, pistaciis et piceis. Interpellatione hominis hodie imprimis Phrygana aut Garigue praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut puta quercus pubescens. In stratis mediis et altioribus montium vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter fagum etiam varia genera abietum et pinorum crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam picea et larix. Supra zonam, qua silva crescere potest, suffrutices, herba alpina et vepres inveniuntur.

His diebus maxima Europae pars in agri culturam versa est, etiam e silvis reliquis enixe fructus capitur. Plagae a hominibus minus commutatae imprimis in montibus exstant.

Fauna

Canis lupus

Magna Carnivora sicut ursi, lupi aut lynces adhuc in Europa septententrionali orientalique maiore numero vivunt. In extremis septentrionibus et in Europa orientali tarandri et alces admodum numerosi sunt. Bison bonasus exstinctus ex hortis zoologicis in Europa orientali rursus in libertatem missus est. Cervus, capreolus et aper plurimis in regionibus Europae inveniuntur. Animal Europae proprium est rupicapra, quae extra montes Europaeaos non nisi in Asia Minore et in Asiaticis Caucasi partibus diffusa est. In Alpibus, Pyrenaeis et in Caucaso varia ibicum genera vivunt. Saiga tatarica adhuc medio aevo usque in Ucrainam diffusa erat, hodie in Europa tantum ad Volgam flumen prope ostium invenitur.

Multa genera iam ante saecula exstincta sunt (Bos primigenius, equus ferus). Etiam copia avium rapacium sicut Aquila chrysaetos, Haliaeetus albicilla und Gyps fulvus valde deminuta est.

Solum in Europa orientali propter clima calidum sunt plura genera lacertarum, serpentium et testudinum. Ad litora vivunt phocae. In maribus septentrionalibus cetacea notissima sunt orcae et Phocoenidae, in mari Mediterraneo Delphinidae. Notissimi pisces marini sunt Clupeidae et varia genera thunnorum.

Politica et topographica

Tabula politica Europae cum capitibus
Linguae quibus gentes Europae utuntur.
Culturae regionium Europae.
Europa anno 1899
Etiam regiones extra Europam sitae participes sunt societatum Europaearum. Exempla: Unio Europaea, Consilium Europae, OSCE, EBU, UEFA
Vexilla civitatum Europae
Quae civitates quibus in organizationibus sint

Civitates

Insigne Nomen Area
(km²)
Numerus incolarum Densitas
(per km²)
Caput
Albania 28,748 2,831,741 98.5 Theranda
Andorra 468 68,403 146.2 Andorra Vetus
Armenia Formula:Cref2 29,800 3,229,900 101 Erevanum
Austria 83,858 8,169,929 97.4 Vindobona
Atropatene Formula:Cref2 86,600 9,165,000 105.8 Baku
Ruthenia Alba 207,560 9,458,000 45.6 Minscum
Belgica 30,528 11,007,000 360.6 Bruxellae
Bosnia et Herzegovina 51,129 3,843,126 75.2 Seraium
Bulgaria 110,910 7,621,337 68.7 Serdica
Croatia 56,542 4,437,460 77.7 Zagrabia
Cyprus Formula:Cref2 9251 788,457 85 Nicosia
Cechia 78,866 10,256,760 130.1 Praga
Dania 43,094 5,564,219 129 Hafnia
Estonia 45,226 1,340,194 29 Castrum Danorum
Finnia 336,593 5,157,537 15.3 Helsingia
France Formula:Cref2 547,030 63,182,000 115.5 Lutetia
Georgia Formula:Cref2 69,700 4,661,473 64 Tiphlis
Germania 357,021 83,251,851 233.2 Berolinum
Graecia 131,957 10,815,187 80.7 Athenae
Hungaria 93,030 10,075,034 108.3 Budapestinum
Islandia 103,000 307,261 2.7 Reykiavica
Hibernia 70,280 4,234,925 60.3 Eblana
Italia 301,230 59,530,464 197.7 Roma
Kazachstania Formula:Cref2 2,724,900 15,217,711 5.6 Astana
Kosovia Formula:Cref2 10,887 [11] 1,804,838 220 Pristina
Lettonia 64,589 2,067,900 34.2 Riga
Lichtenstenum 160 32,842 205.3 Dulcis Vallis
Lituania 65,200 2,988,400 45.8 Vilna
Luxemburgum 2,586 448,569 173.5 Luxemburgum
Macedonia 25,713 2,054,800 81.1 Scupi
Melita 316 397,499 1,257.9 Valetta
Respublica Moldavica Formula:Cref2 33,843 4,434,547 131.0 Chisla Nova
Principatus Monoeci 1.95 31,987 16,403.6 Monoecus
Mons Niger 13,812 616,258 44.6 Birziminium
Nederlandia Formula:Cref2 41,526 16,318,199 393.0 Amstelodamum
Norvegia 324,220 5,018,836 15.5 Asloa
Polonia 312,685 38,625,478 123.5 Varsovia
Portugallia Formula:Cref2 91,568 10,409,995 110.1 Olisipo
Romania 238,391 21,698,181 91.0 Bucaresta
Russia Formula:Cref2 17,075,400 142,200,000 8.3 Moscua
Res publica Sancti Marini 61 27,730 454.6 Civitas Sancti Marini
Serbia Formula:Cref2 88,361 7,120,666 91.9 Belgradum
Slovacia 48,845 5,422,366 111.0 Posonium
Slovenia 20,273 2,050,189 101 Aemona
Hispania 504,851 45,061,274 89.3 Matritum
Suecia 449,964 9,090,113 19.7 Holmia
Helvetia 41,290 7,507,000 176.8 Berna
Turcia Formula:Cref2 783,562 75,627,384 98 Ancyra
Ucraina 603,700 48,396,470 80.2 Kiovia
Britanniarum Regnum 244,820 61,100,835 244.2 Londinium
Civitas Vaticana 0.44 900 2,045.5 Civitas Vaticana

Urbes maximae

Urbes Europae, quibus sunt plus quam 1.5 miliones incolarum:

ordo
urbs civitas incolae-
numerus in milionibus
numerus incolarum
cum urbi propinquis
in milionibus
annus fundationis (secundum litteras)
1 Moscua Russia 10.4 13.8 1147
2 Londinium Britanniarum Regnum 7.4 12.0 47 p.C.n.
3 Constantinopolis* Turcia 6.9** 16.0 660 a.C.n. *** nomine Byzantium
4 Petropolis Russia 4.8 5.3 1703
5 Berolinum Germania 3.5 4.3 1230
6 Matritum Hispania 3.3 5.3 1083
7 Kiovia Ucraina 2.8 3.3 840
8 Roma Italia 2.7 3.8 753 a.C.n.
9 Lutetia Francia 2.1 11.5 53 a.C.n.
10 Minscum Ruthenia Alba 1.7 2.7 1067
11 Bucaresta Romania 1.9 2.6 1459
12 Vindobona Austria 1.8 2.6 881
13 Hamburgum Germania 1.7 2.6 500
14 Budapestinum Hungaria 1.7 2.4 89
15 Varsovia Polonia 1.7 2.4 1281
16 Barcino Hispania 1.6 3.9 230 a.C.n.

  * Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet.  ** Numerus incolarum partis Europaeae,   *** in parte Europaea situm.

Historia

Ggantija, Melitae.
Constantinus Magnus cum exemplari Constantinopoleos urbis
Domina Vincae, fictilia neolithica ex Serbia.
Stonehenge, Angliae.
Discus caelestis Nebra, ex Germania Aetatis Aeneae.

Reliquiae generis hominis in Sierra de Atapuerca in Hispania repertae usque ad 1.2 miliones annorum repetunt.[12] Inventa in Georgia etiam antiquiora ad 1.8 miliones annorum datata Homo georgicus appellantur. In Europa ab Alpibus in septentriones versus sic dictus Homo heidelbergensis circiter ante 600,000 annorum primas sedes collocavit. Ante 40,000 annorum demum Homo sapiens in Europam pervenit, ubi paulatim Hominem neanderthalensem demovit. A Neolithico et Chalcolithico in Europa longus progressus in rebus culturalibus et oeconomicis coepit, initio in regionibus circa Mare Mediterraneum sitis, deinde etiam in septentrionibus et in oriente.

Praecipue cultura Graeca, Imperium Romanum et religio Christiana ad Europam formandam plurimum contulerunt. Antiquitate Imperium Romanum Europam meridianam una cum aliis regionibus circa Mare Mediterraneum sitis in unum coniunxit. Christiani, quamvis pluribus persecutionibus vexati, hoc in imperio religionem suam celeriter diffundere potuerunt. Antiquitate posteriore religio Christiana primum a Constantino I imperatore permissa (Edictum Mediolanense) et Theodosio I imperante religio publica facta est – quod usque ad hunc diem aliquid momenti habet. Cum Imperium Romanum in occidente corruisset, in oriente usque ad annum 1453 processit (vide: Imperium Romanum Orientale). Multitudo gentium Europam occidentalem invaserunt (vide Migrationes Europaeae populorum et gentium), inter quas Angli, Saxones, Franci, Gothi et alii, quae nova regna condiderunt, ex quibus nationes futurae (Anglia, Francia, Hispania) ortae sunt.

Medio aevo ineunte Carolus Magnus imperium occidentale renovavit, quo facto diuturnae controversiae cum Imperio Romano Orientali ortae sunt. Contraria inter societates occidentalem et orientalem inter alia ad Schisma anni 1054 duxerunt. Missionarii religionem Christianam a medio aevo inenunte in Europa septentrionali orientalique disseminaverunt, ut tota Europa medio aevo exeunte Christiana facta sit. In Europa occidentali a saeculo XI contentiones inter imperatorem et papam de principatu saeviebant. Tempore renascentiae litterarum occidens Latinus „scientiam antiquorum“ repperit, qua re quidam progressus culturalis effectus est. Reformatione saeculo XVI ecclesia occidentis in partes Catholicam et Evangelicam scissa est, unde bella de vera religione orta sunt. Ab anno 1618 usque ad annum 1648 bellum tricennale magnam Europae partem devastavit.

A saeculo XV nationes Europaeae (imprimis Hispania, Portugallia, Russia, Nederlandia, Francia et Britannia Maior) imperia coloniis fulta condiderunt, quibus cunctis in continentibus potentiam exercebant divitiasque sibi pepererunt. Europa continens est, quae ad alias continentes maximam vim habuit (puta per religionem Christianam, colonias, servitutem, commercium et culturam).

Impetus in Bastille, die 14 Iulii 1789

Saeculo duodevicensimo, Illuminismo commutatio rerum praeparata est, quae ad tolerantiam, observantiam iurum humanorum, aequalitatem ante legem et libertatem pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In Francia anno 1789, rebus novis cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox Napoleo imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno 1812 plurimis militibus amissis e Russia eiectus est, anno 1814 devictus et in exsilium missus est.

Civitates victores Consilio Vindobonensi ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restitutere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum industriarum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, saeculo undevicensimo motus Communisticus natus est. Eodem saeculo a multis democratia desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et nationalismus cum imperialismo grassabatur.

Et primo bello mundano (19141918) et secundo (19391945) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 milliones hominum per hoc vitas amiserunt, quorum circiter sex milliones erant Iudaei, quos nazistae, sicut et homosexuales et Zingaros, exstirpare voluerunt, "phylen puram" appetentes.

Secundo bello mundano confecto, bello frigido Europa velo ferreo, quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in civitates socialisticas sive communisticas in Europa Orientali, civitatesque capitalisticas in Europa Occidentali. Inter has erant quaedam civitates neutrales. Perestroika et Glasnost demum in Unione Sovietica ab anno 1985 nova consilia incitavit, unde ab anno 1989 regimina communistica Europae Orientalis ceciderunt, Muro Berolinensi fracto, Unioneque Sovietica et Pactione Varsaviensi dissolutis.

Saeculis recentibus civitates culturaeque Europae magis magisque coalescunt, quod novas societates (ut puta Unionem Europaeam), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.

Vide etiam

Porta Unionis
Europaeae
Res politicae
Oeconomica

Notae

  1. National Geographic Atlas of the World (7th ed.). Washington, DC: National Geographic. 1999. ISBN 0792275284  "Europe" (pp. 68-9); "Asia" (pp. 90–91): "A commonly accepted division between Asia and Europe . . . is formed by the Ural Mountains, Ural River, Caspian Sea, Caucasus Mountains, and the Black Sea with its outlets, the Bosporus and Dardanelles."
  2. Lewis & Wigen 1997.
  3. National Geographic, 534.
  4. Michael Barry: L’Europe et son mythe - à la poursuite du couchant, in: Revue des deux Mondes, novembre-décembre 1999 (ISBN 9782710309376).
  5. Lewis, Martin W.; Wigen, Kären (1997). The myth of continents: a critique of metageography. University of California Press. ISBN 0520207432 .
  6. Jordan-Bychkov, Terry G.; Jordan, Bella Bychkova (2001). The European culture area: a systematic geography. Rowman & Littlefield. ISBN 0742516288 .
  7. Herodotus, 4:45.
  8. Strabo Geographia, 11.1.
  9. Franxman, Thomas W. (1979). Genesis and the Jewish antiquities of Flavius Josephus. Pontificium Institutum Biblicum. pp. 101–102. ISBN 8876533354 .
  10. Sic fr:wiki
  11. "CIA – The World Factbook". Cia.gov 
  12. Carbonell, E. et. al. (2008): The first hominin of Europe. Nature 452, 465–469

Bibliographia

  • Bluche, Lorraine, Veronika Lipphardt, et Kiran Klaus Patel, eds. 2009. Der Europäer: ein Konstrukt: Wissensbestände, Diskurse, Praktiken. Göttingen: Wallstein Verlag. ISBN 9783835304444.
  • Davies, Norman. 1996. Europe: A History. Oxford University Press. ISBN 0198201710.
  • Jensen, De Lamar. 1992. Renaissance Europe. ISBN 0395889472.
  • Jordan-Bychkov, Terry G., et Bella Bychkova Jordan. 2001. The European Culture Area: A Systematic Geography. Rowman & Littlefield. ISBN 0742516288.
  • Renger, Almut-Barbara, et Roland Alexander Ißler, eds. 2009. Europa: Stier und Sternenkranz: Von der Union mit Zeus zum Staatenverbund. Gründungsmythen Europas in Literatur, Musik und Kunst, 1. Göttingen: V&R unipress. ISBN 9783899715668.
  • Schmale, Wolfgang. 2010. Europa: Kulturelle Referenz—Zitatensystem—Wertesystem. In Europäische Geschichte Online, ed. Institut für Europäische Geschichte (Mainz).
  • Williams, Glyndwr. 1968. The Expansion of Europe in the Eighteenth Century. Londinii: Blandford Press. SRN 7-137-32723-5.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Europam spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Continentes

Formula:Link FA Formula:Link FA