Clima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regiones climatologicae orbis terrarum.

Clima (-atis, n.) dicitur consuetudo status caeli super annis et decadibus qui ad quandam terrae regionem pertinet. Caeli temperatura, uvor, pressio, ventus, imber, et tempestates coniunctim clima regionis definunt. Climatologia est scientia quae causas et rationes climatum investigat.

Regiones climatologicae secundum rationem classicam[recensere | fontem recensere]

Climatologi classici regiones climatum describerunt secundum temperaturas et imbres.

  • Clima aridum: cum imbribus caret regio, defectum imbris catenae montium et fluxus marini efficiunt.
  • Clima tropicale: quod prope aequatorem et mare ostenditur, praebens temperaturas altas et constantes; regio etiam potest habere tempora et arida et humida.
  • Clima mediterraneum: quod prope maria et multa maria invenitur, aestates calidas et siccas et hiemes humidas et modicas ostendens.
  • Clima alpinum: ubi frigus propter altitudinem in montibus habetur.
  • Clima continentale: quod in regionibus internis invenitur, ostendens temperaturas multum secundum tempora anni variantes.
  • Clima oceanicum: quod in quibusdam regionibus procul ab aequatore et polis terrae iuxta oceanum invenitur, imbres per totum annum et temperaturas modicas ostendens.
  • Clima polare: quod prope polos terrae invenitur, temperaturas usitate sub 0° C, et paucas imbres ostendens

Mille Paginae.png