Jump to content

Carpates

E Vicipaedia
Despectus in Carpates.

Carpates[1] seu Carpathes[2], seu Carpati[3], aliter montes Sarmatici[4], sunt montes in Europa Media meridiana et orientali siti. Arcum 1300 km longum et a 100 ad 350 km latum occupant, qui ad occidentem aperitur, civitates Austriam, Cechiam, Slovaciam, Poloniam, Ucrainam, Hungariam, Romaniam, et Serbiam attingentes.

Locus Carpatorum

[recensere | fontem recensere]

Carpati ad systema orogenicum maximum pertinent, quod a Monte Atlante in Africa trans Europam et magnam partem Asiae sese extendens, ad Montem Emodum pervenit. Carpates sunt ergo prolatio Alpium ad orientem, Carpatorum vero prolatio ad orientem est Haemus. Apud geographos Transcarpathia est pars Carpatorum.[5]

Divisiones Carpatorum.

Partes Carpatorum

[recensere | fontem recensere]

Etiamsi Carpatorum partes apud varios auctores haud eodem modo distinguantur, de more totum iugum in partes tres dividitur, Carpates Occidentales nempe, Orientales et Australes. Intra quos multa sunt iuga minora, ut ex sequenti enumeratione patebit.

  • Carpates Occidentales in Austria, Cechia, Slovacia, Polonia et Hungaria:
    • Carpates Occidentales externi (viridi colore in tabula geographica ad dexteram):
    • Carpates Occidentales interni (prasino colore):
      • Tatri[8], in Slovacia et Polonia; in iugo Tatrorum altissimo, quod Tatri Alti nuncupatur, Gerlachovský štít (i.e. Scutum Gerlachiae) est Carpatum summus mons, qui altitudinem 2655 m praebet;
  • Carpates orientales, praesertim in Ucraina et Romania (minores partes in Polonia et Slovacia), item externi et interni (fuligino et fulvo colore), intra quos, exempli gratia:
  • Carpates Australes, praesertim in Romania (minor pars in Serbia), intra quos:
    • Carpates Australes sensu stricto (caeruleo colore), ubi, exempli gratia:
    • Montes Bihorienses (rubro);
    • Transsilvania (violaceo);
    • montes Serbiae (roseo colore), iuxta nonnullos iam ad Haemum pertinentes.[10]
  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY, 2001); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Norstedts akademiska förlag, 2009). Apud Ptolemaeum: Καρπάτης ὄρος, trans. Carpates.
  2. Var. postea.
  3. Georgius Wahlenberg, Flora Carpatorum principalium (Goettingae: 1814).
  4. Gulielmi Smith Dictionary of Greek and Roman Geography, sub verbo; Ioannis Christophori Gatterer(de) de Sarmatica populorumque Letticorum origine, in: Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis, vol. XII (Gottingae, 1796), 248-239, etc.
  5. Bridges, E.M. (1990) World geomorphology. x+260 pp. Cambridge University Press. ISBN 0-521-28965-3.
  6. Szent Ivany ibidem.
  7. Szent Ivany ibidem.
  8. Martini Szent-Ivany(hu) Curiosiora Et Selectiora Variarum Scientiarum Miscellanea, vol. II, pars I, Tirnaviae 1681, p. 118; Gabrielis Rzączyński(pl) SI Historia naturalis curiosa regni Poloniae..., Sandomiriae 1721, p. 101. Nomen de Tatari derivatum est, ut Szent Ivany et Rachinsky aiunt.
  9. Vel Serrorum montes, — J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 31.
  10. Kondracki, Georgius (1978) Karpaty. 273 pp. Varsoviae: Wydawnictwa Szkolne i Pedagogiczne.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carpates spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 25°30′0″E OpenStreetMap GeoNames Pleiades Store norske Lexikon Treccani Большая российская энциклопедия
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!