Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Tanais

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tanais
Tanais flumen apud Essedones
Longitudo 1870 km
Altitudo principii 180 m
Moles decussis 680 /s
Area ex qua aqua affluit 422 000 km²
Principium Regio Tulensis
Ostium Palus Maeotis
Regio Russia Europaea

Tanais[1] (Graece antiqua: Τάναϊς), vulgo Don (Russice Дон), est flumen in parte Europaea Russiae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tanais cum accolis suis principalibus in tabula geographica picta

Tanais, e loco prope urbem Novomoskovsk regionis Tulensis per regiones Tulensem, Lipetzkensem, Voronegiensem, Volgogradensem et Rostoviensem Foederationis Russicae fluens, circiter 1870 chiliometra patet et in Sinum Taganrogensem Paludis Maeotis prope Asoviam urbem se effundit. Circa 5200 accolas habet, quarum maxima est Tanais Minor. Urbium ad Tanaim sitarum maximae sunt Voronegia et Rostovia ad Tanaim.

Historia[recensere | fontem recensere]

Plutarchus dicit nomen fluminis e Scytho verbo dan originem ducere. Cum antiqui opinarentur Tanain e Riphaeis Montibus surgísse, revera fons prope Tulam, quae urbs 550 milia passuum, vel 800 km in septentrione a ponto Euxino iacet. Tanais fluit in Palus Maeotis, apud Sarmatas, gentes quorum arx (prope hodiernam Asoviam regionis Rostoviensis sita) Tanais vocabatur.

Hoc flumen, quod tantum impetum exhibit, ut antiqui crederent hoc numquam gelare, finis Europae habetur.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tanaim spectant.