Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona
Coordinata: 50°27′0″N 30°31′25″E / 50.45°N 30.52361°E / 50.45; 30.52361

Kiovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Kiovia
Res apud Vicidata repertae:
Kiovia: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 50°27′0″N 30°31′25″E
Numerus incolarum: 2 935 239, 2 935 239
Zona horaria: UTC+2, UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Київ

Gestio

Praefectus: Vitaliy Klitschko
Consilium: Kiev City Council
Procuratio superior: Ucraina

Geographia

Superficies: 839 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Holosiiv Raion, Darnytsia Raion, Desna Raion, Dnipro Raion, Pecherskyi District, Obolon Raion, Solomianka Raion, Sviatoshyn raion, Shevchenko Raion, Podil Raion
Territoria finitima: Kyiv Oblast

Tabula aut despectus

Kiovia: situs
Danapris Kioviae

Kiovia[1][2] (Ucrainice: Київ, tr. Kyjiv) est caput et maxima Ucrainae urbs, etiam regionis Kioviensis metropolis. Ad flumen Danaprim sita est. Circiter 3 decies centena milia incolarum habet. Kiovia est magni valoris sedes industriae, investigationis scientificae culturaeque.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Michaelis.

Kiovia saeculo 5 condita est. Annus primae mentionis urbis in chronica Ruthenica est A.D. 860.

Ab anno 882 ad annum 1169, urbs illa metropolis Rutheniae (Russiae Kioviensis) erat. Illo tempore Kiovia magna urbs et valens sedes commercii et culturae Europae erat. Postquam regnum Ruthenicum unitum dissolutum est, urbs metropolis ducatus Kioviensis mansit. Anno 1240, Mongolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa renata est. Anno 1362, Magnus Ducatus Lituaniae Kioviam adiunxit. Ab anno 1654 ad annum 1917, urbs illa pars Russiae erat, anno 1708 metropolis gubernii facta.

Anno 1934, Kiovia facta est metropolis Ucrainae, rei publicae Unionis Soveticae. Bellum Magnum Patrium urbi excidia magna affecit, quod milites Germanici eam anno 1941 expugnaverunt. Post bellum illud urbs restaurata est. Anno 1960 ferrivia subterranea aperta est. Ab anno 1991, Kiovia caput Ucrainae liberae est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kioviam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°27′0″N 30°31′25″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia

Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana