Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Bucaresta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bucureşti
Prospectus Bucarestae
Insigne Bucarestae
Insigne
Agnomen
"Micul Paris"
h.e. "Lutetia Parva"
Sententia
"Patria şi dreptul meu"
"Patria et ius meum
"
Situs
Situs Bucarestae
Nomina Latina alia

Buchurestum[1]
Thyanus[1][2]

Res politicae
Natio Romania
Primarius Gabriela Firea
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

228 km²
km²
— km²
Numerus incolarum 20 Octobris 2011
 - Spissitudo
 - Tractus metropolitanus
1.883.425
8.261 incolae/km²
2.200.000
Coordinata 44° 25′ ″ Sept., 26° 6′ ″ Ort.
Circulus temporalis
- Aestate ()
TEO (TUC+2)
TEOÆ (TUC+3)
Situs interretialis: http://www.pmb.ro/

Bucaresta[3] sive Hilariopolis[4] caput et urbs maxima Romaniae est. Bucaresta etiam Parva (Micul Paris) aut Orientis Lutetia appellatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Flumen Dâmboviţa per Bucarestam fluens

Bucaresta inter 55 et 96 m supra mare et 280 km a Ponto Euxino sita est. Flumen Dâmboviţa per caput fluit. Bucaresta aream 228 km² habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomen et origo urbis[recensere | fontem recensere]

Acta Radu Formosi principis Valachiae die 14 Octobris 1465 data

Fama antiqua docet Bucarestam a pastore nomine Bucur conditam esse. Bucur esti lingua Dacoromanica laetus es significat. Itaque etiam Hilariopolis nominata est. Vicus hoc in loco saeculo 13 conditus esse creditur neque autem in actis repertus est.

Saeculo 15 et 16[recensere | fontem recensere]

Die 20 Septembris 1459 Bucaresta primum in actis nominata est[5]. Tum Vladislaus III Dracula princeps Valachiae hominibus nobilibus quibusdam agrum in area Bucarestae donavit. A saeculo 15 exeunte Bucaresta sedes principatus Valachiae fuit. Radu Formosus princeps die 14 Octobris 1465 in acto Bucarestam primo sedem principis nominavit. Anno 1478 Matthias Corvinus rex Hungariae litteris, quae ad Sixtum IV papam dedit Bucarestam castellum firmissimum Valachiae nominavit. Anno 1545 Mircea Ciobanul princeps primum vallum urbis ligno confecit[6] atque Curtea Veche ecclesiam dedicavit, quae adhuc exstat. Mircea anno 1554 a copiis Imperii Ottomanici deposito milites Ianizari urbem damno magno affecerunt. Cum Mircea anno 1558 rediit in Bucarestam, multos incolas suppicio affici iussit. Tamen eorum numerus crescit atque urbs annis insequentibus floruit. Sed anni 1574, 1575 atque 1594 Bucarestenses contra vectigalia maxima Imperii Ottomanici rebelliones fecerunt. Etiam anno 1595 - 1601 bello Michaelis Fortis principis Valachiae et Transsilvaniae interfuit.

Saeculo 17[recensere | fontem recensere]

Matthaeus Basarab princeps ab anno 1632 urbem multis ecclesiis exornavit. Annis 1640 autem porpter Osmanibus imminentibus sedes Târgoviște transtulit. Successor eius Constantinus Șerban Basarab Bucarestam rediit. Annis 1655 seditione incolarum Constantninus Târgoviște fugit, postquam Bucarestam et aulam principis incendio delevit. Incursione Turcorum anno 1659 Bucarestae iterum populata est. Georgius Ghica novus princeps eodem anno iterum sedem principalem Bucarestam movit. Dehinc haec urbs caput Valachiae mansit. Cum Șerban Cantacuzino annis 1678 - 1688 atque Constantinus Brâncoveanu (1688 - 1714) regnaverunt urbs iterum floruit et numerus incolarum ad nummerum LX miliorum crevit. Hoc tempore et Calea Victoriei (Via Victoriae) primo exstructa est.

Regnum Phanariotarum 1716 - 1821[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1716 Turci regnum Phanariotarum, nobilium e familiis Graecis vici Phanarii in urbe Constantinopoli induxerunt. Eorum primus Nicholas Mavrocordatus fuit, qui annis 1716 - 1730 Bucarestae princeps Valachiae regnavit. Ei Constantinus Mavrocordatus successit, qui in vicem princeps Valachiae et Moldaviae erat. Hoc tempore Bucaresta saepe cladibus severis afflicta est: 1718 magnum incendium, pesti 1730, terrae motus 1731, deinde invasio Locustarum anno 1738. Anno 1771 dux militum Nikolaus Basilii filius Repnin Bucarestam a Turcis expugnavit, sed anno 1774 pace facta eis restituta est. Alexander Ypsilantis princeps 1775 - 1782 urbem monumentis multis decoravit et primum aquaeductum aedificari iussit. Annis 1789 - 1791 iterum copiae Russicae urbam occupaverunt. Anno 1798 6006 domus numeratae sunt. Anno 1801 128 incolae Iudaici necati sunt. Anno 1807 Bucaresta inter bellum Russicum-Ottomanicum iterum a copiis Russicis occupata est - cum totis principatibus Moldaviae et Valachiae. Per Foedus Bucarestense autem, quod inter Mahmudus II sultanus et Alexander I imperator Russiae die 28 Maii 1812 convenit, principatus ad Imperium Ottomanicum reverterunt.

Turciae copiae anno 1821 Bucarestam diripierunt

Anno 1821 incolae Valachiae et Bucarestae Tudore Vladimirescu duce frustra seditionem contra Turcos fecerunt. Seditione suppressa Turci Bucarestam expugnaverunt atque diripierunt. Tamen nunc regimen Phanariotum finitum et Gregorius IV Ghica dux Dacoromanicus princeps Valachiae impositus est. Anno 1847 urbs magno incendio affecta est.

Inter regimen Russicum et Ottomanicum (1821 - 1857)[recensere | fontem recensere]

Anno 1829 - inter bellum Russicum-Ottomanicum Bucaresta iterum copiis Russicis occupata est. Ad annum 1834 milites Imperii Russici manserunt, tum quidem principatus ad Imperium Ottomanicum restituti sunt, sed auctoritas Russiae hic mansit. Urbs his annis monumentis et viis novis ornata est, sed condicio agricolarum deterior fiebat. Anno 1848 incolae Valachiae frustra contra dicionem alienam seditonem conabantur. Sultanus Ottomanicus Barbu Demetrium Știrbei novum principem imposuerunt; urbs autem ad annum 1851 praesidia Turcica et Russica sustulit. Inter Bellum Crimaeanum (1854 - 1856) Bucaresta iterum primo Russicis, deinde Turcicis, postremo Austriacis copiis expugnata est. Barbu Demetrius Știrbei, qui anno 1853 urbem reliquerat, anno insequente rediit. Anno 1855 linea telegraphica ad urbem Giurgiu, anno 1857 lampada Cerolei ad vias illuminandas inaugurata sunt. Anno 1859 Alexander Ioannes Cuza princeps et Valchiae et Moldaviae proclamatus est atque Bucaresta caput communis principatuum electa est.

Inter annos 1861 - 1914[recensere | fontem recensere]

Die 24 Decembris 1861 Alexander Ioannes Cuza princeps novi principatus "Romaniae" nominatus est, caput autem ad annum 1862 Iassium fuit. Die 8 Iunii eiusdem anni primus praeses ministrorum novae civitatis Barbu Catargiu Bucarestae necatus est. Anno 1866 Cuza a militibus ad abdicandum coactus atque Carolus I novus princeps proclamatus est. Annis insequentibus caput Romaniae crevit et ornabatur. Praeterea artes et scientiae floruerunt. Inter alia tum et Academia Dacoromana condita est, Hortus zoologicus institutus, anno 1869 linea Ferrivia in urbem Giurgiu aperta est. 1871 currus equorum, 1872 Statio Ferroviaria Bucaresta Septentrionalis aedificata est, a quo linea ad Ploieşti ducta est. Anno 1878 inter Consilium Berolinense principatus libertatem ab Imperio Ottomanico accepit, anno 1881 Carolus I princeps primus rex Romaniae proclamatus est. Annis 1885 - 1888 Athenaeum constructum est. Anno 1888 seditio contra regimen Ioannis Constantini Brătianu praesidis ministrorum conservativi non nisi vi armorum suppressa est. Saeculo 19 exeunte Bucaresta sedes multarum fabricarum facta est. Anno 1890 in Calea Victoriei illuminatio electrica aedificata et currus electrici ab anno 1896 per urbem currunt[7]. Anno 1913 hic Pax Bucarestae Bellum Balcanicum Secundum inter Serbiam, Graeciam, Montem Nigrum atque Romaniam ex una parte atque Bulgariam ex altera finivit.

Bellum Primum Mundanum[recensere | fontem recensere]

Copiae Austricae et Germanicae die 6 Decembris 1916 Bucarestam expugnaverunt.

Inter Primum bellum mundanum Romania primo neutralis mansit, sed die 31 Augusti 1916 contra Imperium Austriaco-Hungaricum bellum declaravit. Sed copiae Dacoromanicae victae sunt atque exercitus Austriacus et Germanicus die 9 Decembris 1916 Bucarestam expugnaverunt. Caput ad diem 7 Maii 1918 sub occupatione mansit, cum Romania Pax Bucarestae cum Germania et Imperio Austriaco-Hungarico signavit. Copiae autem Germaniae ad usque mensem Novembrem 1918 in urbe manserunt neque reliquerunt, priusquam Imperium Germanicum victum est.

Tempus inter bella[recensere | fontem recensere]

Anno 1919 Bucaresta Foedere apud Trianonium sancto caput civitatis Transsilvania auctae facta est. Insequentibus annis area urbis a 5.600 ad 8.600 Hectaria et numerus incolarum a 380.000 ad 870.000 creverunt. In fabricis novis saepe operitia fiebant, anno Factio communistica Dacoromanica hac in urbe condita est. Anno 1927 Ferdinandus I rex mortuus est, nepos eius Michael quinque annos natus ei successit. Hoc tempore Bucaresta multis monumentis ornata est: Annis 1927 - 1937 Nova RegiaMuseum Nationalis Artis Romaniae, nunc Museum Nationalis Artis Romaniae, aedificata est. Anno 1930 Carolus II avunculus Michaelis rex Romaniae nominatus est. Annis sequentibus seditiones et operistitia operificum crebra fiebant et die 15 Februarii 1933 vigiles operistitium in fabricis Grivița vi suppresserunt. Anno 1938 Carolus II ipse regimen quasi dictator suscepit, postquam vir publicus fascista Cornelius Zelea-Codreanu sicariis necatus est. Fascistae autem anno 1939 praesidem ministrorum Armandum Călinescu necaverunt. 1940 Carolus II ad abdicandum coactus et Michael iterum rex nominatus est. Die 10 Novembris 1940 urbs terrae motu magno afflicta est atque multi homines necati sunt.

Bellum Secundum Mundanum[recensere | fontem recensere]

Romania 1939 bellum non adiit, sed foederata cum Germania fuit. Anno 1940 ad Foedus Trium Imperiorum atque 1941 ad Pactum Antikomintern accessit et bello contra Unionem Sovieticam interfuit. Itaque inter Secundum Bellum Mundiale Bucaresta primo ab alligatis, anno 1944 a Germanicis aeroplanis petebatur et partim deleta est. Die 31 Augusti 1944 exercitus Sovieticus Bucarestam occupavit, die 12 Septembris de armistitio conventum est. Ad finem belli Romania cum alligatis contra Germaniam certavit. Communistae mox Unione Sovietica adiuvante Romaniam sub dicionem habuerunt et die 30 Decembris 1947 monarchia abolita est.

Consilia communistarum 1947 - 1977[recensere | fontem recensere]

Terrae motus anni 1977

Hoc tempore numerus incolarum ad 1.807.000 crevit, quod multi homines ex rure in urbem venerunt, habitationes eis aedificatae, area urbis ad 21.700 hectaria aucta est. Sed die 7 Martii 1977 terrae motus multa aedificia historica afflixit, plus quam 1.500 homines mortui sunt.

Bucaresta deleta et monumenta nova Nicolai Ceauşescu 1977 - 1989[recensere | fontem recensere]

Dictator Nicolaus Ceauşescu post terrae motum non solum ruinas, sed etiam vicos totos veteris Bucarestae tolli iussit. Nam hic monumenta maxima ut Bulevardul Unirii et Palatium Parlamenti aedificare in animo habuit. Praeterea Ferrivia subterranea Bucarestae coepta est. Quae consilia his annis divitias omnes Romaniae consumpserunt atque homines denique fame vexabantur. Itaque die 21 Decembris 1989 dictaturam motu populi sublata est.

Bucaresta ab anno 1989[recensere | fontem recensere]

Numerus incolarum iterum crevit atque anno 2009 ad numerum 1.944.367 culminavit. Anno 2011 non plus quam 1.883.425 fuerunt.

Caput Romaniae[recensere | fontem recensere]

Bucaresta est sedes praesidis rei publicae, consilii ministrorum, parlamenti atque senatus et summi iudicii huius civitatis est.

Vectura[recensere | fontem recensere]

statio ferroviaria Bucaresta Septentrionalis

Bucaresta sedes Ferroviarum Dacoromanarum (Dacoromanice: Căile Ferate Române), statio ferroviaria Bucaresta Septentrionalis ("Gara București Nord") maxima totius civitatis est.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Sedes vetus demarchi Bucarestae

Caput Bucarestae est primarius vel demarchus, qui ad quattuor annos electus est. Sorinus Oprescu ab anno 2008 ad diem 15 Septembris 2015 primarius fuit, quo die coruptionis causa depositus est. Consilium urbis idim in tempus electum est atque e 55 consiliariis constat.

Divisiones[recensere | fontem recensere]

sectores Bucarestae

Bucaresta in sex regiones et multas regiones urbanas divisa est:

Institutio[recensere | fontem recensere]

Bucaresta sedes multarum scholarum et universitatum est. Inter alias sunt haec:

Loci celebres[recensere | fontem recensere]

Bucarestae, quae etiam Lutetia parva vocata est, multos locos celebres atque aedificia clara visitari possunt. Quae sunt stilis diversis aedificata, veterrima stilo Osmanico, praeterea Francogallico saeculi XIX, stilo Bauhaus, Brâncoveanu atque Stalinismi atque ultimorum annorum dictatoris communistici Nicolai Ceauşescu. Quo duce - ut per terrae motus hic frequentes - autem multa aedificia pulchra deleta sunt. Inter locos celebres hi sunt:

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Bucarestae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Pierre Deschamps, Dictionnaire de Géographie Ancienne et Moderne, 1870.
  2. Encyclopaedia Britannica, 1911.
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  4. "Urbs hilaritatis". Atelier LiterNet | Adrian Majuru: Bucureştii mahalalelor apud atelier.liternet.ro (Dacoromanice)
  5. Pagina officialis Bucarestae de urbe condita
  6. Joachim Vossen: Bukarest – Die Entwicklung des Stadtraums. Von den Anfängen bis zur Gegenwart, Berlin: Dietrich-Reimer-Verlag ISBN 3-496-02753-3.
  7. adevarul.ro die 11 Aprilis 2011

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bucarestam spectant.
Europae urbes milies milium incolarum