Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Papa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina summum pontificem Ecclesiae Catholicae Romanae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Papa" appellatur, vide Papa (discretiva).
Unam legis e paginis de
Ecclesia catholica
disserentibus

Emblem of the Papacy SE.svg
Papa Iulius II.
Franciscus papa die 18 Martii 2013 inter audientiam cum Argentinae Praeside Christina Fernández de Kirchner

Papa (-ae, masc.) est Episcopus Romanus, Summus Pontifex Ecclesiae Catholicae. Secundum doctrinam Catholicae Ecclesiae, papa est successor Sancti Petri et munus universae Ecclesiae Christianae regendae gerit.

Martio anni 2013 Jorge Mario Bergoglio a cardinalibus in conclavi electus est sibique secundum sanctum Franciscum Assisiensem nomen imposuit "Franciscus", antecessor eius, Benedictus XVI, ex hoc "papa emeritus" vocatur.

Munus[recensere | fontem recensere]

Origo ministerii Petrini in Christi verbis Simoni coram apostolis dictis fundatur:

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. (Matt. 16,18–19)

Naturam huius ministerii ecclesia semper intellexit constantem temporis decursu esse, aliquo semper id exercente in ecclesia. Cum Petrus Romam pervenisset et ibi munere episcopali functus ibique mortuus esset, episcopi Romani semper hoc officium solverunt. Inde a veterrimis temporibus, ministerium paparum non tantum ad Romam, sed ad universalem ecclesiam pertinuit. Itaque papa Clemens I (tertius post Petrum) ad ecclesiam Corinthiorum ut pater scripsit, eos adiuvans et monens ut res ecclesiae suae recte disponerent. Natura huius muneris per historiam ecclesiae semper aptatur ad necessitates temporis, sed quoad essentiam semper eadem esse habetur.

In Codice Iuris Canonici munus atque auctoritas Summi Pontificis sic definiuntur:

"Can. 330—Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
"Can. 331—Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque Universae Ecclesiae his in terris Pastor; qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet.
"Can. 333—§1. Romanus Pontifex, vi sui muneris, non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes Ecclesias particulares earumque coetus ordinariae potestatis obtinet principatum, quo quidem insimul roboratur atque vindicatur potestas ordinaria, propria et immediata, qua in Ecclesias particulares suae curae commissis Episcopi pollent.
§2. Romanus Pontifex, in munere supremi Ecclesiae Pastoris explendo, communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus: ipsi ius tamen est, iuxta Ecclesiae necessitates, determinare modum, sive personalem sive collegialem, huius muneris exercendi.
§3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus."

Nunc papa a cardinalibus in conclavi eligitur. Electio felix fumo albo fidelibus significatur.

Sancta Sedes papae positionem significat. Papa in Civitate Vaticana habitat, etsi ecclesia cathedralis dioecesis Urbis est Basilica Lateranensis.

Tituli[recensere | fontem recensere]

Papae tituli sunt:

Insignia papae[recensere | fontem recensere]

Papae insignia sunt:

Caerimonia coronationis papae (a Romano pontifice Ioanne Paulo I reformata) ritum includebat verbis "Sic transit gloria mundi" notum.

Benedictio urbi et orbi est sollemnis papae benedictio, episcopi Sanctae Romanae Ecclesiae ("urbi") et pastoris universalis ("orbi") propria, quae impertitur in sollemnitatibus maximis, id est Natalis Iesu Christi et Paschae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Episcopus Siricius dioecesis urbis Romae exeunte saeculo 4 primus titulem papa duxit.

Papa Leo magnus, annis 440461 episcopus Romae, Concilio Chalcedonense anno 451 primus inter patriarchos ecclesiae electus est unde papa titulum Pontifex maximus coepit.

Stephanus III papa contra Langobardos a rege Francorum Pippino auxilium petivit. [2] Post bellum papa Pippino favente Dicionem Pontificiam recipit fundationem civitatis sanctae sedis in Italia.

Medio Aevo historia paparum Schismatis anno 1054, Controversiae de investitura, Magni schismatis occidentalis cum serie Antipaparum usque ad Concilium Constantiense annis 14141418, quorum sedes Avennione fuit (Papae Avenionenses), necnon Reformationis causa malo affecta est.

Saeculo 16 super montem Vaticanum Basilica Vaticana constructa est.

Anno 1529 Communio Anglicana ecclesiam papalem reliquit.

Concilio Vaticano Primo 18691870 dogma infallibilitatis papae decretus est quo novum schisma ecclesiae ortum est.

Ioannes XXIII episcopos Concilio Vaticano Secundo 19621965 convocavit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Papst - Bedeutung Erklärung Definition - Lexikon, Glossar online Papst apud www.info-magazin.com
  2. Rudolf Schieffer: Stephan II. In: Lexikon des Mittelalters (LexMA). Band 8, LexMA-Verlag, München 1997, ISBN 3-89659-908-9, Sp. 116–117.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Georg Denzler: Das Papsttum. München 1997. ISBN 3-406-41865-1.
  • Walter Fleischmann-Bisten (ed.): Papstamt pro und contra. Geschichtliche Entwicklungen und ökumenische Perspektiven. Bensheimer Hefte 97, Göttingen 2001. ISBN 3-525-87188-0.
  • Horst Herrmann: Die Heiligen Väter. Berlin 2004. ISBN 3-7466-8110-3.
  • Rudolf Lill: Die Macht der Päpste. Kevelaer 2006. ISBN 978-3-7867-8603-0.
  • Ludwig von Pastor: Die Geschichte der Päpste. 15 t., Freiburg im Breisgau 1928.
  • Leopold von Ranke: Die römischen Päpste in den letzten vier Jahrhunderten. 3 t., München 1915.
  • Ludwig Ring-Eifel: Weltmacht Vatikan. Päpste machen Politik. München 2004. ISBN 3-629-01679-0.
  • Bernhard Schimmelpfennig: Das Papsttum. Von der Antike bis zur Renaissance. Darmstadt 2009. ISBN 978-3-534-23022-8.
  • Georg Schwaiger: Papsttum und Päpste im 20. Jahrhundert. Von Leo XIII. zu Johannes Paul II. München 1999. ISBN 3-406-44892-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad papas spectant.