Latinitas nondum censa

Saeculum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Saeculum (-i, n.) est spatium temporis variae quantitatis:

  • Spatium temporis inter natos patrem et filium
  • Spatium centum annorum continuorum, vel viginti lustra
  • Spatium mille annorum, id est millennium (sed raro).

Saeculum etiam est mundus ipse, praesertim (lingua Christiana) quod attinet ad res profanas, non ad deos pertinentes; unde usus solitus verbi "saecularis."

Secundum Censorinum, saeculum fuit "spatium vitae humanae longissimum partu et morte definitum" (DN 17.2). Ludi Saeculares finem saeculi, inceptionemque novi saeculi indicaverunt; tale saeculum non semper centum annorum sed inter 50 et 200 annos comprehendit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mensura temporis: series paginarum brevium
SI base units.svg
secundum • minutum • hora • dies • hebdomas • mensis • annus • decennium • saeculum • millennium