Velum ferreum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Europa tempore Veli ferrei

Velum ferreum[1] est nomen ex architectura theatri sumptum (vide Velum ferreum (theatrum)), quo metaphorice insuperabilis inter civitates limes describitur.

Notio plurimum annis Belli frigidi, quod dicitur, adhibita est, ut limitem inter civitates occidentales, quae bello orbis terrarum secundo perfecto maxima ex parte democratiam ac mercatum liberum adoperaverunt, et civitates Europae orientalis, in quas regimina Communistica dominationem habuerunt quarumque oeconomia consiliis regentium gubernata est, denotaret.

Historia notionis[recensere | fontem recensere]

A bello orbis terrarum primo metaphora pluries invenitur inter alia frontes belli significans. Die 23 Februari anno 1945 a Iosepho Goebbels suscepta est, cum post conventum Jaltae habitam in periodico "Das Reich" scripsit, primum ut Germania se dedisset, statim territoria ab Unione Sovietica occupata "velo ferreo" obducta iri "cum plurimorum hominum trucidatione".

Winston Churchill notionem suscipiens hodiernam significationem novavit: Primo die 12 Maii anno 1945 in telegrammate ad Truman praesidem usus , die 5 Martii anno 1946 in Fulton (Missouri) dixit: A Stettino ad Balticum mare sito usque ad Tergeste ad Hadriaticum mare velum ferreum descendit per continentem.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velum ferreum esse delendum, in: Eastern Europe's Tribune, November 1954.
  2. From Stettin in the Baltic to Trieste in the Adriatic an Iron Curtain has descended across the Continent. (The Sinews of Peace Address at Westminster College)