CERN

E Vicipaedia
Civitates quae hodie sunt membra laboratorii CERN

Organizatio Europaea pro investigatione nucleari,[1] saepius acronymum CERN appellata (a nomine consilii praecedentis, Conseil Européen pour la Recherche Nucléaire), est laboratorium particularum elementariarum investigationi addictum Europaeum. In orbe terrarum est maximum quod ad energiam radiorum particularum spectat, et quod ad numerum sociorum investigantium. Situm est inter septentriones et solis occasum urbis Genavae in fine inter Franciam et Helvetiam. Laboratorii socii includunt viginti civitates Europaeas, et 2600 operarios, et 7931 physicos ac ingeniarios, qui a quingentis universitatibus et octingentis civitatibus veniunt.

Globus scientiae innovationisque

Conventus qui laboratorium instituit die 29 Septembris 1954 signatus est a duodecim civitatibus Europae Occidentalis. Primus praeses fuit Felix Bloch. Ex incepto propositum laboratorii CERN est providere particularum acceleratoria quae sinunt investigare physicam altae energiae. Collisor Hadronalis Magnus recenter perfectus die 10 Septembris 2008 est summum particularum acceleratorium in toto orbe terrarum, 7 TeV energiam praebens.

Numerosa experimenta apud CERN facta sunt ab inmanibus collaborationibus inter physicos internationalibus. Institutum ad Meyrin situm et habet "centrum computatrale" inmane quod sufficit ad analysin omnium datorum experimentalium quae laboratorium producit. Ob opus haec data praebendi omnibus physicis per orbem stratis, hoc "centrum" fuit et est quoque "centrum interretiale" mundi.

Tela totius terrae coepit ex incepto ENQUIRE, quod domne Timotheus Ioannes Berners-Lee et Robertus Cailliau anno 1989 coeperunt. Super fundamenta hypertextus, inceptum consectabatur informationis communicationem inter physicos facilitare. Primus Situs interretialis anno 1991 praebitus est. Die 30 Aprilis 1993, laboratorii administratio nuntiavit Telam Totius Terrae liberam omnibus fore. Primae paginae interretialis exemplum a Berners-Lee creatum, usque hodie praebitum est apud Telae Totius Terrae Consociationem sicut documentum historicum maximi momenti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice European Organization for Nuclear Research, Francogallice Organisation européenne pour la recherche nucléaire.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!