Delphinidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Delphinus
Tursiops truncatus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Cetacea
Parvordo: Odontoceti
Superfamilia: Delphinoidea
Familia: Delphinidae
Gray, 1821
Puer in delphino est insigne urbis Tarenti. Nummus saeculi 6 a.C.n.

Delphinidae sunt familia mammalium marinorum et fluviatilium superfamiliae Delphinoideorum.

Sunt circa quadraginta species animalium in septendecim generibus descriptae. Longitudo delphinorum variat ab 1.2 metris usque ad septem metra, et pondus ab quadraginta kilogrammatibus usque ad 4.5 tunnas.? Delphini per totum orbem terrarum adsunt, praesertim in maribus brevibus. Carnivori sunt, pisces et loligines quaerentes.

Familia est maxima recentiorque inter Cetacea: delphini? abhinc annorum circa 10 milliones evolverunt, in epocha Miocaeno.

Nomen delphini? etiam comprehendit porcos marinos, sive thursiones.?

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

  • Genus Delphinus comprehendit delphinos communes D. delphis rostro brevi et D. capensis rostro longo.
  • Genus Tursiops comprehendit T. truncatus, delphinos simos. Hic est delphinus notissimus.
  • Genus Lissodelphis comprehendit L. borealis septentrionales et L. peroni meridionales. Delphini generis Lissodelphis carent pinnis dorsualibus.
  • Genus Sotalia comprehendit S. fluviatilis qui in fluviis Amazonicis etiam prope oram maritimam septentrionalis Americae Meridionalis adest.
  • Genus Sousa comprehendit S. chinensis et S. teuszii, delphinos gibberos.
  • Genus Stenella comprehendit quinque species delphinorum maculosorum.
  • Genus Steno comrehendit S. bredanensis, rostro angusto.
  • Genus Cephalorhynchus comprehendit quattuor species meridionales.
  • Genus Grampus comprehendit G. griseus, delphinos cicatricosos.
  • Genus Lagenodelphis comprehendit L. hosei, delphinos laticlavios pinnis parvis.
  • Genus Lagenorhynchus comprehendit sex species rostro brevi.
  • Genus Orcaella comprehendit O. brevirostris, pinna dorsuali ulteriore et carentem rostri.

Sex species delphinorum in quinque generibus familiae Delphinidarum sunt delphini balaenici.

Evolutio[recensere | fontem recensere]

Delphini cum balaenis et porcis marinis descendentis mammiferorum terrestrium, fortasse ordinis Artiodactylorum. Aquam iniverunt abhinc circa 50 miliones annorum.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Delphinus corpus fusiforme habent, quod natatum adaptatum est. In capite pepo est, sensorium locationis resonantia seu echolocatio. In multis speciebus maxilla producta est, formans rostrum distinctum, et nonnulli species plurimum dentium habent. Cerebrum delphini magnum, et cortex bene structura est.

Color solitus delphini pullus est, cum infimo albiore et cappa atriore.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • LeDuc, Rick. 2002. Delphinids, Overview. In Encyclopedia of Marine Mammals, ed. William R. Perrin, Bernd Wiirsig, et J. G. M. Thewissen, 310–14. Academic Press. ISBN 978-0-12-551340-1.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]