Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Africa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina continentem explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Africa" appellatur, vide Africa (discretiva).
Geographica Africae tabula fines politicas anno 2011 exhibet.

Afrĭca (-ae, f.) est secunda a maxima et secunda a frequentissima orbis terrarum continens, bis post Asiam. Circa 30.2 milliones chiliometrorum quadratorum (11.7 milliones milium quadratorum) habens, inter quae insulae adiacentes, 6 centesimas superficiei Telluris et 20.4 centesimas areae terrestris contegit.[1] Continens, circa 1.0 billiones hominum in sexaginta quinque terris publicis habens (anno 2009), circa 14.72 centesimas orbis terrarum hominum sustinet.

Regiones Africanae:      Africa Septentrionalis      Africa Occidentalis      Africa Media      Africa Orientalis      Africa Austrina

Africa a Mari Mediterraneo ad septentriones, Canali Suesiensi Marique Rubro secundum Paeninsulam Sinaiticam ad septentrionalem et orientem, Oceano Indico ad meridiem et orientem, et Oceano Atlantico ad occidentem cingitur. Continens Madagascariam variosque archipelagos comprehendit, et quinquaginta quattuor civitates suarum iurum agnitas habet, cum duabus civitatibus partim agnitis.

Tabula Africae anni 1890, cum multae plagae suae coloniae civitatum Europaearum essent.

Africa, praecipue media Africa Orientalis, late inter communitate scientifica origo putatur speciei Hominis sapientis et cladi Hominidarum, ut archaeologicum primarum Hominidarum et eorum maiorum inventum monstrat, cum posterioribus populis qui abhinc annorum circa septem milliones vixerunt—inter quos Sahelanthropus tchadensis, Australopithecus africanus, A. afarensis, Homo erectus, H. habilis, et H. ergaster—primo homine hodierno in Aethiopia ex tempore abhinc circa annorum 200 000 invento.

Africa, aequatorem varicans, multas regiones climaticas complectitur; quae est sola continens quae a zona temperata septentrionali ad zonam temperatam australem patet.[2] Exspectata auctus oeconomici velocitas Africana fuit circa 5.0 centesimae anno 2010 et 5.5 centesimae anno 2011.[3]

Civitas Africana numero incolarum prima est Nigeria. Continentis deserta latissima sunt Sahara.

Planities partem maiorem Africae occupant, desertis et savannis et iangalis opertae. Africae mons altissimus est Kilimandiarus (5895 m), et secundus Mons Nyssaeus (5199 m), utrique enim in Africa Orientali siti. Mons Atlas (4165 m) in Africa Septentrionali, Tibesti et Emi Koussi montes in Sahara, Mons Draconis in Africa Australi patent. Planities montana Abyssiniae est elevatio Africae latissima.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Gentes Africae.
Allegoria Africae.
Animalia Africana.
Cairus est caput Aegypti et maxima urbs in Africa.

Afri antiquitus erat nomen Carthaginiensibus adhibitum qui in Africa Septentrionali in terra nunc Tunisia habitabant. Eorum nomen usitate cum verbo Punico afar 'pulvis' conectitur, sed coniectura anno 1981[4] adfirmavit id ex vocabulo Berberico ifri vel ifran 'caverna', 'cavernae' deduci, ad homines qui in cavernis habitabant spectante.[5] Verba Africa et Ifri vel Afer[5] sunt nomen Banu Ifran ex Algeria et Tripolitania tribus Yafran (populi Berberensis) deductum.[6]

Karthago in dicione Romana caput Provinciae Africanae facta est, quod litoralem hodiernae Libyae partem comprehendebat.[7] Suffixum Latinum -ica aliquando terram designat (e.g., in Celtica ex Celtibus, nomine a Iulio Caesare usurpato). Ifriqiya, posterius regnum Musulmanum (nunc Tunisia), etiam formam nominis conservavit.

Libyae desertum;
Nationalis manus harpasti Namibiae.

Fluvii maiores[recensere | fontem recensere]

Plantae[recensere | fontem recensere]

Civitates Africae[recensere | fontem recensere]

Selectae gentes Africanae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. April Pulley Sayre, Africa (Twenty-First Century Books, 1999), ISBN 0761313672.
  2. Africa: General Information (Visual Geography).
  3. IMF WEO Oct. 2010.
  4. Names of countries, Decret et Fantar, 1981.
  5. 5.0 5.1 Georgii Babington Michell, "The Berbers," Journal of Royal African People 1903:161, URL.
  6. Edward Lipinski, Itineraria Phoenicia (Peeters Publishers, 2004), p. 200, ISBN 9042913444, URL.
  7. "Consultos.com etymology" 
  8. Lexicon universale Hofmann

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Platalea alba super saxum stat cum nonnulli Phoenicopteri minores super gramen perambulent.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Africam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 21°5′38″N 7°11′17″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Continentes