Agenor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agenor (Graece Ἀγήνωρ), ex Sidone, secundum alios ex Tyro oriundus, in mythologia Graeca est rex Phoenicius, Poseidonis et Libyae filius, et frater Beli et Lamiae. Ex Telephassa procreat Europam, Cadmum, Phoenicem, Cilicem, Thasum, Phineum. Ille, cum Iupiter Europam rapiat, filios eam quaesitum dimittit, quos, si eam reperire non possunt, reverti vetat, quod re vera fit, ut una cum filia filios amittat.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]