Monoecus (urbs)

E Vicipaedia
Wikidata Monoecus (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Monoecus (urbs): insigne
Monoecus (urbs): insigne
Civitas: Monoecus
Locus: 43°43′51″N 7°25′29″E
Numerus incolarum: 975

Gestio

Procuratio superior: Commune of Monaco

Geographia

Superficies: 0.20 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Monoecus (urbs): situs
Monoecus (urbs): situs

Vide etiam paginam discretivam: Portus Herculis (discretiva)

Monoecus, plenius tempore Romano Portus Herculis Monoeci[1], urbs parva ad fastigium rupis posita, est caput Principatus Monoeci.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Despectus urbis Monoeci (Vue de Monaco ou Mourgues) saec. XVIII e collectu d'Anville: Bibliotheca Nationalis Francica CPL GE DD-2987 (5091)

Graeci qui hunc portum visitaverunt Μονοίκου λιμήν appellaverunt,[2] addito fortasse nomine dei ipsius Ἑρακλέους: inde enim mutuatum erit nomen Latinum "Portus Herculis Monoeci".[3] Deus Hercules ibi "Monoecus" appellabatur vel quia "pulsis aliis ibi ... solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur".[4] Fontes Latini alii aliter nuncupant: "Arx Monoeci"[5] "Saxa Monoeci".[6] Fontibus mediaevalibus orthographiae multae reperiuntur, inter quas "Monoecus",[7] "Portus Herculis", "Monagus" [8]. Italice appellatur Monaco, Francogallice olim Mourgues[9] sed hodie Monaco, Monoecense Múnegu, Occitanice Mónegue, Provinciale Monègue. Urbs etiam le Rocher (Latine virtualiter vertum Rupes) appellatur a suis civibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero, Breve trattato dell' antica e moderna geografia: con tutte le novità occorse circa la mutazione de' dominj stabiliti nelle Paci di Utrecht, Bada, Passarowitz, ec. : opera utile tanto a' principianti, quanto a tutti i dilettanti della studio geografico. Antonio Chiusole. Appresso Giambattista Recurti, 1722 (Google eBook)
  2. Ptolemaeus, Geographia 3.1.2; Strabo, Geographica 4.6.2
  3. Plinius, Naturalis historia 3.47. Cf. "Hercle Manico, portus": Itinerarium Antonini p. 503
  4. "Monoecus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ vol. 3 col. 203
  5. Vergilius, Aeneis 6.830; Lucanus, Pharsalia 1.408; Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.10.9
  6. Silius Italicus, Punica 1.586
  7. Hofmannus (ibid.)
  8. Aliter Monoecum, Monagum, Portus Erculis. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Olschki; p. 98
  9. Hofmannus (ibid.); vide etiam imaginem nostram

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Monoecum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 43°43′51″N 7°25′29″E • OpenStreetMap • GeoNames
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana