Consilium Vindobonense
Consilii Vindobonensis nomine vocatur conventus Vindobonae ab 28 Septembris 1814 usque ad 9 Iunii 1815 habitus Napoleone insulam Elbam expulso, in quem XVI tunc graviorum Europae nationum legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in Europa bellis Napoleonicis pacatis statuendo colloquerentur in Palatio Belli Fontis. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque consilii saltantis nomine vocari solet.
Participes[recensere | fontem recensere]
Consilio interfuerunt XVI tunc graviorum Europae nationum civitatumque legati, inter quos enumerandi sunt:
- Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus pro Austria
- Carolus Augustus de Hardenberg pro Borussia
- Alexander I, Russiae Imperator
- Robertus Castlereagh pro Regno Unito
- Carolus Mauritius de Talleyrand-Périgord pro Francia
- Hercules Consalvi, Sedis Apostolicae legatus
Consilii constituta graviora[recensere | fontem recensere]
- Respublica Venetiae venit rursus in Austriae potestatem, propterea quod Austria tutum Regnum Langobardiae obtinuerat.
- praesentis Belgiae terrae, quae priusquam bella Napoleonica illata sunt Austriae fuerant, veniunt in Bataviae potestatem.
- Francogallia regno restituto mansit in finibus, quae anno 1792 ei fuerant; terrae a Napoleone expugnatae priscis imperiis redditae sunt;
- ad Germaniam pertinentia:
- Posenia (Polonia occidentalis), Westphalia atque Rhenia in Borusiae potestatem veniunt.
- condita est Foederatio Germanica - decessor Sacri Romani Imperii, quod Imperium anno 1806 solutum erat.
- Helvetia ut confoederatio neutra ex viginti duobus pagibus exstans restituta est;
- ad Italiam pertinentia:
- Regnum Sardiniae in terris antiquae Respublicae Genuae restitutum est.
- Regnum Langobardiae et Venetiae in parte media Italiae septemtrionalis conditum est.
- Ducatus Lucensis conditus est, cuius dux factus est Carolus Ludovicus Borbonis,
- Ducatus Parmensis et Placentinus, quem Napoleo ab anno 1808 usque ad annum 1814 Franciae adiunxit, restitutus est.
- Civitas Ecclesiae restituta est, quae mansit in finibus, quibus anno 1796 fuerat, urbe Avenionis excepta, quae Franciae reddita est.
- Norvegia, quae antea in Daniae potestate fuerat, Sueciae adiuncta est, propterea quod Napoleoni faverat;
- Russiae teritoria aucta sunt Polonia orientali et Finnia.
Quaestio Latina[recensere | fontem recensere]
Inter disputationes collocutionesque quaestio quoque Latinitatis restituendae fuit. Inventi sunt enim multi, qui Latinitatem voluerunt statui sermonem internationalem, quo omnes Europae cives variis ex terris oriundi inter se uterentur. Iterum quoque natum est consilium civitatis Latinis condendae, quod antea praesertim mathematicus ille praeclarus Francogallicus Maupertius atque paedagogus Bohemicus Comenius proposuerant. Totam huius rei materiem quaestionemque anno 1815 Miguel Olmo abundanter opere in suo Otia Villaudricensia ad octo magnos principes qui Vindobonæ anno MDCCCXV pacem orbis sanxerunt, de lingua Latina et civitate Latina fundanda liber singularis inscripto illustravit.
Iocus de legatis[recensere | fontem recensere]
Propter mores cultusque legatorum Consilio Vindobonensi participantium multi nati sunt ioci, quibus hi deridebantur; ecce quaedam:
- Alexander I Imperator Russiae: Amat pro omnibus.
- Fridericus Gulielmus Borussiae: Cogit pro omnibus.
- Fridericus I Daniae: Dicit pro omnibus.
- Maximilianus I Bavariae: Bibit pro omnibus.
- Fridericus I Virtembergiae: Edit pro omnibus et
- Imperator Austriae Franciscus I: Pendit pro omnibus
Fontes[recensere | fontem recensere]
- 1816 J. A. Barth curante 'Pacis annis 1814 et 1815 foederatis armis restitutae monumentum, orbis terrarum de fortuna reduce gaudia gentium linguis interpretans: principibus piis felicibus augustis, populisque victoribus liberatoribus liberatis dicatum
Lege etiam Italice[recensere | fontem recensere]
- Henricus Kissinger, A World Restored: Metternich, Castlereagh and the Problems of Peace 1812-1822. Italiane Diplomazia della restaurazione, Garzanti, 1973