Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Phoenices

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nexus commerciales Punici in aetate orientalizante.

Phoenices (sg. Phoenix, -cis; adj. Punicus) sive Poeni (ipsi se Kenaani vocantes) erant gens Antiqui Medii Orientis, qui ad orientalissima litora Maris Mediterranei urbes habebat, Tyrus, Sidon, et Byblus inter clarissimas. Verbum Phoenices significat purpureos, quia vestimenta purpurea mercabantur.

Floruerunt Phoenices in Aetate Ferrea, ab saeculo XIII a.C.n. et 539 a.C.n.. Ob migrationes et nexos commerciales, cultura Punica et orientalis per Mediterraneum occidentalem difussa est, in motu aetas orientalizans vocatum. Deinde dicitur Phoenices ad Occidentem migraverunt; Colonia Punica Carthago in Africa maximi momenti erat. Aliae coloniae magnae Utica et Gadir erant.

Phoenices nautae praeclari mercatoresque boni erant. Excellenti etiam arte naves aedificabant. Iter in Africam et Hispaniam fecerunt, sed nihil ostendit Phoenices in Britannia fuisse.[1]

Et naves onerariae et naves bellicae magnae et clarae erant. Non modo erant triremes, quos et Graeci aedificabant, sed etiam quinquiremes. Vis celeritasque quinquiremium Carthaginensium magnae erant.

Phoenices etiam consonantibus scribere invenerunt et Graecis scribere docuerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nina Jidéjian, Byblos through the ages. Beryti: Dar al-Machreq, 1968
  • Nina Jidéjian, Tyre through the ages. Beryti: Dar al-Mchreq, 1969
  • Nina Jidéjian, Sidon through the ages. Beryti: Dar al-Machreq, 1971
  • Sabatino Moscati, ed., The Phoenicians. Mediolani: Bompiani, 1988 (Paginae selectae editionis posterioris apud Google Books)
  • Patricia M. Bikai, Robert R. Stieglitz, Richard J. Clifford, "The Phoenicians: rich and glorious traders of the Levant" in Archaeology vol. 43 (1990) pp. 22-30 JSTOR
  • Donald R. Vance, "Literary Sources for the History of Palestine and Syria: The Phœnician Inscriptions" in Biblical Archaeologist vol. 57 (1994) pp. 2-19 JSTOR
  • Ioannes Petrus Thiollet. Je m'appelle Byblos. Lutetiae: H & D, 2005. ISBN 2914266049

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Phoenices spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michael Sommer: Die Phönizier. Geschichte und Kultur, C.H. Beck Wissen. C.H. Beck, Monaci 2008, p. 81.