Caucasus

E Vicipaedia
Si de Caucaso Indico scire vis, vide Paropamisum
Caucasus e spatio visis.

Caucasus[1] (Graece Καύκασος; Armenice Կովկաս ; Atropatenice Qafqaz ; Georgice კავკასია ; Russice Кавказ) est montes et regio in Europa Orientali et Asia occidentali sita. Praeclarus montium Caucasi est Ararat; summus mons Elbrus vocatur, cuius culmen 5642 metra supra maris aequor eminet; itaque est summus Europae mons.

Iugi Principalis a transitu Čučchuriensi despectus.

Caucasus ad septentriones et orientem spectat, ad Russiam, ubi Ciscaucasia iacet. Ad meridiem et occidentem (in Transcaucasia) sitae sunt civitates Georgia, Armenia, Atropatene, et duae regiones quae civitates sui iuris non ab omnibus sed saltem a quibusdam habentur: Abascia atque Ossetia Meridionalis.

Vallis Ardonensis, quae iugum Silvosum dimidiat.

Systemata montium et iuga Caucasica[recensere | fontem recensere]

Systemata montium duo Caucaso nomine coniunguntur: Caucasus Maior et Caucasus Minor. Caucasus Maior a Ponto Euxino (a regione Anapae urbis prope paeninsulam Tamanicam) ad mare Caspium (ad paeninsulam Abscheronicam) plus quam 1150 chm extensus, regionem totam inter maria patentem obstruit; is saepe Caucasus sine ulli elimationibus nominatur.

Aquarum Acidarum urbis de iugo Pascuoso despectus.

Caucaso Maiore medio iugum altissimum tollitur, quod iugum Principale (vel saepe iugum divortii aquarum, nonnunquam et Caucasus Magnus) appellatur. Montes Caucasi altissimi iugi Principalis partes sunt. Tria iuga non tam alta a iugo Principali septentrionem versus sita sunt: haec sunt iugum Scopulosum, iugum Silvosum[2] et iugum Pascuosum[3]. Inter iugum Principale et iugum Scopulosum partes iugi Lateralis sitae sunt; iugum Laterale non est iugum continuum, sed potius bracchiorum systema, sed cacumina Caucasi altissima (Elbrus, Dychtau, Koštantau, Casbekius) hic sita sunt.

Omnia iuga Caucasi Maioris in zonas tres dividuntur:

  • Caucasus Occidentalis (a Ponto Euxino ad pedes montis Elbrus),
  • Caucasus Medius (a monte Elbrus ad Casbekium), ubi Dychtau et murus Bezengiensis altissimi siti sunt, et
  • Caucasus Orientalis (a Casbekio ad Mare Caspium).
Aragatz mons super Alexandropolim urbem tollitur.

Caucasus Minor (olim saepe Anticaucasus) in Georgia, Armenia et Atropatene situs, systema iugorum perplexa est. Sicut arcus a Georgia austrooccidentali ad Atropatenem australem Armeniam et planitiem montanam Armeniacam circumcingit. Iugum Lichense Caucasum Maiorem et Caucasum Minorem coniungit. Iugum Mescheticum Caucasi Minoris in Georgia situm est; Iugum Sevanicum Armeniam et Atropatenen separat. In parte Caucasi Minoris austroorientali iugum Zangezuricum inter Armeniam et Naxuanam iacet et planities montana Carabachiana cum montibus Talyschensibus coniungitur.

Iugum Zangezuricum prope ad Goris urbem Armeniae.

Aragatz (olim "Alaghez") mons Armeniae 4090 m altitudinis, est cacumen Caucasi Minoris alltissimum,

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Attestatio nominis Latini: Mela 1,15,2; Ov. met. 2,224; 8,798 (Caucason, Acc.); Hor. carm. 1,22,7; attestatio recentior: C. Pfahler: Ius Georgicum Regni Hungariae (1820).
  2. Russice Лесистый хр.
  3. Russice Пастбищный хр.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Caucasum spectant (Caucasus, Caucasus mountains).
Situs geographici et historici: Locus: 42°30′0″N 45°0′0″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Situs interretialis de Caucaso (Russice)