Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mare Mediterraneum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Topographia terrarum circum mare internum.
Tabula geographica maris interni.

Mare Mediterraneum[1][2] est mare inter Europam (ad septentriones), Africam (ad meridiem) et Asiam (ad orientem) situm, cuius area circiter 2 500 000 km² est. Herculeo freto cum Oceano Atlantico iungitur.

Geographia antiqua[recensere | fontem recensere]

Mare Mediterraneum per omnia tempora humana variis nominibus notum est. A Graecis thalassa (θάλασσα) et post inventionem Oceani Atlantici Entos Thalassa appellabatur.

Apud Romanos mare nostrum[3] et internum mare[4] vocabatur. Id tamen notandum est, mare nostrum stricto sensu solum mare circum Italiam situm significasse. Haec pars etiam mare infernum, pars orientalis mare superum vocata sunt. Romani mare Mediterraneum in quasdam partes diviserunt, quae hae sunt:

Saeculo VII Isidorus Hispalensis primam mentionem maris Mediterranei in Etymologiis sive originibus fecit; illo tempore, nondum erat nomen verum.

Geographia nova[recensere | fontem recensere]

Societas Hydrographica Internationalis anno 1953 in libello Limits of oceans and seas oceanum et maria in varias partes digessit. Mare Mediterraneum ita dividitur:

Quidam Propontem etiam partem Maris Mediterranei esse putant. Fossa navigabilis apud Clysma ab hominibus facta illum Mari Erythraeo iungit.

Inter insulas maiores sunt:

Sunt in Mari Aegeo multae insulae minores.

Civitates hodiernae huic mari attingens:

Oceanographia et biologia[recensere | fontem recensere]

Salinitas aquae Maris Mediterranei maior salinitate oceani est 3.8 centesimae. Aqua non salina ex fluviis et Mari Scytico? in Mare Mediterraneum fluit, sed per summam evaporationis aqua salina per Fretum Herculeum influit. Aestuus parvi sunt quia Fretum Herculeum angustum est. Maxima profunditas 5015 metra est in Sumpa Calypsos apud Graeciam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Graeci et Phoenices colonias in totam Maris Mediterranei regionem deduxerunt, quarum colonia maximi momenti erat Carthago, anno 814 a.C.n. condita. Post ruinam regni Alexandri Magni et proelia inter successores, Aegyptus Ptolemaea et Carthaginenses in totum marw dominabantur. Tribus bellis Punicis Romani Carthaginem et occidentem maris partem vicerunt. Anno 31 a.C.n., Octavianus Augustus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Postea, trescentos annos Romani toti mari imperaverunt, donec Vandali saeculis quarto et quinto maximum partis occidentalis maris novum imperium maritimum constituerent; parti autem orientali Imperium Romanum Orientale iam imperabatur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce Välimeri (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  2. In linguis regionis:
    • Albanice Deti Mesdhe, IPA |ˈdɛti ˈmɛsðɛ|
    • Arabice البحر الابيض المتوسط, āl-Baḥr āl-ābyaḍ āl-Mutawassiṭ, IPA |aːlˈbaħr aːlˈaːbjadˤ aːlmutawaˈsitˤ|
    • Catalanice Mar Mediterràni(a), IPA |ˈmaɾ məðitəˈrani(ə)|
    • Francice Mer Méditerranée, IPA |mɛʁ me.di.te.ʁa.ne|
    • Graece Μεσόγειος Θάλασσα, Mesógeios Thálassa, IPA |meˈsoʝos ˈθalasa|
    • Hebraice הים התיכון, Hayám Hatikhón, IPA |haˈjam hatiˈkon|
    • Hispanice Mar Mediterráneo, IPA |ˈmar meðiteˈraneo|
    • Italiane Mar Mediterraneo, IPA |ˈmar mediterˈraːneo|
    • Latine Mare Nostrum, IPA |ˈmarɛ ˈnostrũː|
    • Melitensice Baħar Mediterran, IPA |ˈbɐːħɐr mɛdɪˈtɛrːɐn|
    • Serbocroatice Sredozemno more, Средоземно море, IPA |srêdozeːmno môːre|
    • Slovenice Sredozemsko morje, IPA |srɛdɔˈzéːmskɔ ˈmóːrjɛ|
    • Turcice Akdeniz, IPA |ˈakdeniz|
  3. Plin. Nat. 6.142
  4. Plin. Nat. 3.4; 5.18
  5. Vide Hoffman: "est Genua, inter mont. Apenninum et mare Ligusticum perstricta" in [1] www.uni-mannheim.de

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Literatur[recensere | fontem recensere]

  • Abulafia, David. 2013. Das Mittelmeer: eine Biographie. Ex The Great Sea, conv. Michael Bischoff. Francofurti: Fischer. ISBN 978310000904-3.
  • Bärtels, Andreas. 2003. Pflanzen des Mittelmeerraumes. Ulmer. ISBN 3800132877.
  • Bergbauer, Matthias, et Bernd Humberg. 1999. Was lebt im Mittelmeer? Stutgartiae: Franckh-Kosmos. ISBN 3440077330.
  • Braudel, Fernand. La méditerranée et le monde méditerranéen à l'époque de Philippe II. 3 vol.
  • Bromberger, Christian. 2001. L’anthropologie de la Méditerranée. Aix-en-Provence: Maisonneuve et Larose. Maison méditerranéenne des sciences de l’homme. Lutetiae.
  • Hofrichter, Robert. 2002. Allgemeiner Teil. Das Mittelmeer, 1. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3827410509.
  • Hofrichter, Robert. 2006. Bestimmungsführer. Das Mittelmeer, 2/2. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 382741170X.
  • Leier, Manfred. 2001. Weltatlas der Ozeane: mit den Tiefenkarten der Weltmeere, pp. 226–241. Monaci: Frederking und Thaler. ISBN 3894054417.
  • Wagner, Horst-Günter. 2011. Mittelmeerraum. Geographie, Geschichte, Wirtschaft, Politik. Ed. 2a. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 9783534231799.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]