Pyrenaei montes
Appearance
(Redirectum de Pyrenaei)
Vide etiam paginam fere homonymam: Brennus mons.
Pyrenaei montes,[1] seu Pyrenaeus saltus,[2] poëtice Pyrene[3] (Hispanice Pirineos, Francice Pyrénées, Catalane Pirineus, Vasconice Pirinioak et Auñamendiak), sunt montes in Europa meridio-occidentali qui fines naturales inter Franciam et Hispaniam sunt. Quorum altissimus, altitudine circa 3400 metrorum supra maris aequor, Picus Aneti appellatur. Pyrenaei sunt pars longissimorum montium perpetuorum qui usque ad Himalaiam decurrunt.?
Herodotus, antiquissimus de hoc nomine auctor, non montem sed urbem Pyrenen commemorat. Montes nomen suum e Pyrene mythica cepisse, filia Bebrycis, ab Hercule amata, in his montibus sepulta, canit Silius Italicus:
- Pyrene celsa nimbosi verticis arce
- divisos Celtis late prospectat Hiberos
- atque aeterna tenet magnis divortia terris.
- nomen Bebrycia duxere a virgine colles,
- hospitis Alcidae crimen, qui, sorte laborum
- Geryonae peteret cum longa tricorporis arva,
- possessus Baccho saeva Bebrycis in aula
- lugendam formae sine virginitate reliquit
- Pyrenen, letique deus, si credere fas est,
- causa fuit leti miserae deus. edidit alvo
- namque ut serpentem patriasque exhorruit iras,
- confestim dulces liquit turbata penates.
- tum noctem Alcidae solis plangebat in antris
- et promissa viri silvis narrabat opacis,
- donec maerentem ingratos raptoris amores
- tendentemque manus atque hospitis arma vocantem
- diripuere ferae. laceros Tirynthius artus,
- dum remeat victor, lacrimis perfudit et amens
- palluit invento dilectae virginis ore.
- at voce Herculea percussa cacumina montis
- intremuere iugis; maesto clamore ciebat
- Pyrenen, scopulique omnes ac lustra ferarum
- Pyrenen resonant. tumulo tum membra reponit,
- supremum illacrimans; nec honos intercidet aevo,
- defletumque tenent montes per saecula nomen.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Pyrenaei montes Gallias Hispaniasque disterminant, promontoriis in duo diversa maria proiectis": Plinius, Naturalis historia 3.30.
- ↑ Plinius, Naturalis historia 4.108
- ↑ 3.0 3.1 Silius Italicus, Punica 3:417–441.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Belloc, Hilaire. 1909. The Pyrenees. Londinii: Methuen.
- Edelmayer, Friedrich. 2012. The Pyrenees Region. Institute of European History.
- Milne, Tony. 2013. 10 Manuels and a Manolete: A carpark-to-peak guide to the high Pyrenees. Handmaid Books.
- Paegelow, Claus. 2008. Pyrenäen Bibliografie: Andorra, spanische & französische Pyrenäen / Pyrenees Bibliography: Andorra, Spain & French Pyrenees. Verlag Claus Paegelow. ISBN 9783000239366.