Nilus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nilus
Tabula Nili
Longitudo 6852 km
Altitudo principii fere 2700 m
Moles decussis 2660 /s
Area ex qua aqua affluit 3 255 000 km²
Principium Luvironza flumen
Ostium Delta Nili
Regio Africa boreo-orientalis
(Burundia, Ruanda, Tansania,
Uganda, Sudania Australis,
Sudania, Aegyptus)
Photographia Nili a satellite facta

Nilus (Arabice النيل, an-Nīl ex verbo Graeco Νεῖλος, Lingua Aegyptia Iteru, Gery, Coptice Piaro vel Phiaro) est flumen in Africa. Hoc flumen, quod per 6650 chiliometra se extendit, est longissimum totius orbis terrarum. De montibus Ruandae Burundiaeque scaturiens regiones sex civitatum transfluit: Ruandae, Burundiae, Sudaniae et Aegypti. Delta Nili est nomen regionis triangularis ubi hoc flumen per ostia multa in Mare Mediterraneum defluit. Praecipue pro rebus oeconimicis Aegypti Nilus maximi momenti est.

Indica fluminea[recensere | fontem recensere]

Longitutine 6852 chiliometrorum[1] aut (secundum alia indicia pervulgata) 6671 chiliometrorum Nilus ante Flumen Amazonum longissimum mundi flumen est. A lacu Victoria Nilus fere 5960 chiliometra usque ad Mare Mediterraneum fluit, a Khartumensi urbe, ubi Astapus (qui appellatione recentiore et "Nilus Caeruleus" vocatur) in Nilum Album influit, fere 3090 chiliometra et a confinio Sudanensi-Aegyptiaco 1510 chiliometra usque ad ostium.

A mole decussis media 2770 m³/s, quam infra ostium Atbarae in flumine medio metiuntur, condicionibus naturalibus tantum fere 1250 m³/s in delta pervenit; mole decussis ergo Nilus a multis fluminibus minoribus superatur. Ob multam aquam irrigationis causa excipiendam his diebus tantum circiter 140 m³/s Mare Mediterraneum pervenit.

Nilus duo capita habet: Nilum Caeruleum breviorem, sed abundatiorem, et Nilum Album, qui est longe longior. Hic maximam aream, ex qua aqua affluit, efficit, quae fere 3 255 000 chiliometroum paulo Re publica Democratica Congensi (3 731 000 km²) minor est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mensura photographiis satellitis adhibitis facta.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png